Encontrados 56 resultados para: aurem

  • Inclinate aurem vestram et venite ad me; audite, ut vivat anima vestra, et feriam vobiscum pactum sempiternum, misericordias David fideles. (Liber Isaiae 55, 3)

  • Et non audierunt nec inclinaverunt aurem suam, sed abierunt in voluntatibus et in pravitate cordis sui mali factique sunt retrorsum et non in ante (Liber Ieremiae 7, 24)

  • et non audierunt me nec inclinaverunt aurem suam, sed induraverunt cervicem suam et peius operati sunt quam patres eorum. (Liber Ieremiae 7, 26)

  • Et non audierunt nec inclinaverunt aurem suam, sed abierunt unusquisque in pravitate cordis sui mali; et induxi super eos omnia verba pacti huius, quod praecepi, ut facerent, et non fecerunt”. (Liber Ieremiae 11, 8)

  • Et non audierunt nec inclinaverunt aurem suam; sed induraverunt cervicem suam, ne audirent me et ne acciperent disciplinam. (Liber Ieremiae 17, 23)

  • Cum completi fuerint septem anni, dimittat unusquisque fratrem suum Hebraeum, qui venditus est ei, et serviet tibi sex annis, et dimittes eum a te liberum, et non audierunt patres vestri me nec inclinaverunt aurem suam. (Liber Ieremiae 34, 14)

  • Misique ad vos omnes servos meos prophetas, consurgens diluculo mittensque et dicens: Convertimini unusquisque a via sua pessima et bona facite opera vestra et nolite sequi deos alienos neque colatis eos, et habitabitis in terra, quam dedi vobis et patribus vestris, et non inclinastis aurem vestram neque audistis me. (Liber Ieremiae 35, 15)

  • Et non audierunt nec inclinaverunt aurem suam, ut converterentur a malis suis et non sacrificarent diis alienis; (Liber Ieremiae 44, 5)

  • COPH. Vocem meam audisti: “Ne avertas aurem tuam a singultu meo et clamoribus”. (Lamentationes 3, 56)

  • Domine, prospice de domo sancta tua et attende in nos; inclina, Domine, aurem tuam et audi. (Liber Baruch 2, 16)

  • Inclina, Deus meus, aurem tuam et audi; aperi oculos tuos et vide desolationem nostram et civitatem, super quam invocatum est nomen tuum; neque enim in iustificationibus nostris prosternimus preces ante faciem tuam sed in miserationibus tuis multis. (Prophetia Danielis 9, 18)

  • Quoniam, quae in tenebris dixistis, in lumine audientur; et, quod in aurem locuti estis in cubiculis, praedicabitur in tectis. (Evangelium secundum Lucam 12, 3)


“Temos muita facilidade para pedir, mas não para agradecer”. São Padre Pio de Pietrelcina