Encontrados 4 resultados para: auriga

  • Eliseus autem videbat et clamabat: “Pater mi, pater mi, currus Israel et auriga eius!”. Et non vidit eum amplius; apprehenditque vestimenta sua et scidit illa in duas partes. (Liber II Regum 2, 12)

  • Eliseus autem aegrotabat infirmitate, qua et mortuus est; descenditque ad eum Ioas rex Israel et flebat coram eo dicebatque: “Pater mi, pater mi, currus Israel et auriga eius!”. (Liber II Regum 13, 14)

  • Ab increpatione tua, Deus Iacob, dormitaverunt auriga et equus. (Liber Psalmorum 76, 7)

  • Elatus autem ira arbitrabatur se etiam iniuriam illorum, qui se fugaverant, in Iudaeos retorquere; ideoque iussit, ut auriga sine intermissione iter perficeret, caelesti iam eum comitante iudicio. Ita enim superbe locutus erat: “Congeriem sepulcri Iudaeorum Hierosolymam faciam, cum venero illo”. (Liber II Maccabaeorum 9, 4)


“O homem sem Deus é um ser mutilado”. São Padre Pio de Pietrelcina