Encontrados 117 resultados para: auro

  • de auro in pondere per singula vasa ministerii, de omnibus vasis argenteis in pondere per omnia vasa pro operum diversitate; (Liber I Paralipomenon 28, 14)

  • ad fuscinulas quoque et phialas et crateras ex auro purissimo et scyphos aureos pro qualitate mensurae pondus distribuit in scyphum et scyphum; similiter et in scyphos argenteos diversum argenti pondus constituit, (Liber I Paralipomenon 28, 17)

  • tria milia talenta auri de auro Ophir et septem milia talentorum argenti probatissimi ad operiendos parietes templi; (Liber I Paralipomenon 29, 4)

  • Mitte ergo mihi virum eruditum, qui noverit operari in auro et argento, aere et ferro, purpura, coccino et hyacintho, et qui sciat sculpere caelaturas cum his artificibus, quos mecum habeo in Iudaea et Ierusalem, quos praeparavit David pater meus. (Liber II Paralipomenon 2, 6)

  • filium mulieris de filiabus Dan, cuius pater fuit Tyrius, qui novit operari in auro et argento, aere et ferro et lapidibus et lignis, in purpura quoque et hyacintho et bysso et coccino, et qui scit caelare omnem sculpturam et adinvenire prudenter, quodcumque in opere necessarium est, cum artificibus tuis et cum artificibus domini mei David patris tui. (Liber II Paralipomenon 2, 13)

  • Porticum vero ante frontem, quae tendebatur in longum, iuxta mensuram latitudinis domus, cubitorum viginti; porro altitudo centum viginti cubitorum erat. Et deauravit eam intrinsecus auro mundissimo. (Liber II Paralipomenon 3, 4)

  • Sed et pro clavis usus est auro ponderis quinquaginta siclorum. Cenacula quoque texit auro. (Liber II Paralipomenon 3, 9)

  • Fecit etiam in domo sancti sanctorum cherubim duos opere statuario et texit eos auro. (Liber II Paralipomenon 3, 10)

  • candelabra quoque cum lucernis suis, ut lucerent ante Dabir iuxta ritum, ex auro purissimo, (Liber II Paralipomenon 4, 20)

  • et florem et lucernas et forcipes aureos: omnia de auro perfectissimo facta sunt; (Liber II Paralipomenon 4, 21)

  • cultros quoque et phialas et sartagines et turibula ex auro purissimo. Et ostia templi interiora in sancta sanctorum et ostia templi forinsecus aurea. (Liber II Paralipomenon 4, 22)

  • Fecit quoque rex solium eburneum grande et vestivit illud auro mundissimo; (Liber II Paralipomenon 9, 17)


“Ouço interiormente uma voz que constantemente me diz: Santifique-se e santifique!” São Padre Pio de Pietrelcina