Encontrados 18 resultados para: avis

  • Aliam autem vivam cum ligno cedrino et cocco et hyssopo tinguet in sanguine avis super aquas viventes immolatae, (Liber Leviticus 14, 6)

  • tollet lignum cedrinum et hyssopum et coccum et avem vivam et intinguet omnia in sanguine avis immolatae atque in aquis viventibus et asperget domum septies; (Liber Leviticus 14, 51)

  • purificabitque eam tam in sanguine avis quam in aquis viventibus et in avi viva lignoque cedrino et hyssopo atque vermiculo; (Liber Leviticus 14, 52)

  • Si ambulans per viam, in arbore vel in terra nidum avis inveneris et matrem pullis vel ovis desuper incubantem, non sumes eam de filiis, (Liber Deuteronomii 22, 6)

  • Semitam ignoravit avis rapax, nec intuitus est eam oculus vulturis. (Liber Iob 28, 7)

  • Eruere quasi dammula de rete, et quasi avis de manu aucupis. (Liber Proverbiorum 6, 5)

  • donec transfigat sagitta iecur eius; velut si avis festinet ad laqueum et nescit quod de periculo animae illius agitur. (Liber Proverbiorum 7, 23)

  • Sicut avis ad alia transvolans et hirundo volitans, sic maledictum frustra prolatum non superveniet. (Liber Proverbiorum 26, 2)

  • Sicut avis transmigrans de nido suo, sic vir errans longe a loco suo. (Liber Proverbiorum 27, 8)

  • aut tamquam avis, quae transvolat in aere, nullum invenitur argumentum itineris, sed alarum sonitu ventus levis verberatus et scissus per vim stridoris commotis alis permeatur, et post hoc nullum signum invenitur itineris; (Liber Sapientiae 5, 11)

  • Et erit: sicut avis fugiens, et pulli de nido avolantes, sic erunt filiae Moab ad vada Arnon. (Liber Isaiae 16, 2)

  • Numquid avis discolor hereditas mea mihi? Numquid aves in circuitu contra eam? Venite, congregamini, omnes bestiae campi, properate ad devorandum. (Liber Ieremiae 12, 9)


“A sua casa deve ser uma escada para o Céu”. São Padre Pio de Pietrelcina