Encontrados 26 resultados para: belli

  • Egrediebatur quoque David ad omnia, quaecumque misisset eum Saul, et prospere agebat; posuitque eum Saul super viros belli, et acceptus erat in oculis universi populi, etiam in conspectu famulorum Saul. (Liber I Samuelis 18, 5)

  • Et dixit David ad nuntium: “Haec dices Ioab: Non te affligat ista res; varius enim eventus est belli, et nunc hunc, nunc illum consumit gladius; corrobora proelium tuum adversus urbem, ut destruas eam. Et tu conforta eum”. (Liber II Samuelis 11, 25)

  • Tu quoque nosti, quae fecerit mihi Ioab filius Sarviae, quae fecerit duobus principibus exercitus Israel, Abner filio Ner et Amasae filio Iether, quos occidit; et effudit sanguinem belli in pace et posuit cruorem proelii in balteo suo, qui erat circa lumbos eius, et in calceamento suo, quod erat in pedibus eius. (Liber I Regum 2, 5)

  • Quod cum vidisset Ezechias, venisse scilicet Sennacherib et totum belli impetum verti contra Ierusalem, (Liber II Paralipomenon 32, 2)

  • Constituitque principes belli super populum et convocavit illos ad se in platea portae civitatis ac locutus est ad cor eorum dicens: (Liber II Paralipomenon 32, 6)

  • Et disposuit eos, quemadmodum belli multitudo constituitur. (Liber Iudith 2, 16)

  • Et nunc, dominator, noli pugnare ad eos sicut pugna fit belli, et non cadet ex populo tuo vir unus; (Liber Iudith 7, 11)

  • Audivimus enim sapientiam tuam et adinventiones animi tui, et nuntiatum est universae terrae quoniam tu solus bonus in universo regno et potens in prudentia et admirabilis in militia belli. (Liber Iudith 11, 8)

  • quae praeparavi in tempus angustiae, in diem pugnae et belli? (Liber Iob 38, 23)

  • Pone super eum manum tuam; memento belli nec ultra addas. (Liber Iob 40, 32)

  • Filii Ephraim, intendentes et mittentes arcum, conversi sunt in die belli. (Liber Psalmorum 78, 9)

  • Domine, Domine, virtus salutis meae, obumbrasti caput meum in die belli. (Liber Psalmorum 140, 8)


“Faltar com a caridade¨¦ como ferir a pupila dos olhos de Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina