Encontrados 69 resultados para: bonis

  • In Ioppe autem erat quaedam discipula nomine Tabitha, quae interpretata dicitur Dorcas; haec erat plena operibus bonis et eleemosynis, quas faciebat. (Actus Apostolorum 9, 36)

  • Communicet autem is, qui catechizatur verbum, ei qui se catechizat, in omnibus bonis. (Epistula ad Galatas 6, 6)

  • in operibus bonis testimonium habens: si filios educavit, si hospitio recepit, si sanctorum pedes lavit, si tribulationem patientibus subministravit, si omne opus bonum subsecuta est. (Epistula I ad Timotheum 5, 10)

  • bene agere, divites fieri in operibus bonis, facile tribuere, communicare, (Epistula I ad Timotheum 6, 18)

  • Fidelis sermo, et volo te de his confirmare, ut curent bonis operibus praeesse, qui crediderunt Deo. Haec sunt bona et utilia hominibus; (Epistula ad Titum 3, 8)

  • Discant autem et nostri bonis operibus praeesse ad usus necessarios, ut non sint infructuosi. (Epistula ad Titum 3, 14)

  • Quae autem desursum est sapientia primum quidem pudica est, deinde pacifica, modesta, suadibilis, plena misericordia et fructibus bonis, non iudicans, sine simulatione; (Epistula Iacobi 3, 17)

  • conversationem vestram inter gentes habentes bonam, ut in eo, quod detrectant de vobis tamquam de malefactoribus, ex bonis operibus considerantes glorificent Deum in die visitationis. (Epistula I Petri 2, 12)

  • Servi, subditi estote in omni timore dominis, non tantum bonis et modestis sed etiam pravis. (Epistula I Petri 2, 18)


“Se você tem dúvidas sobre a fé é exatamente porque tem fé!” São Padre Pio de Pietrelcina