Encontrados 7 resultados para: calamus

  • Eructavit cor meum verbum bonum, dico ego opera mea regi. Lingua mea calamus scribae velociter scribentis. (Liber Psalmorum 45, 2)

  • et putrida fient flumina; attenuabuntur et siccabuntur rivi Aegypti, calamus et iuncus marcescent; (Liber Isaiae 19, 6)

  • Ut quid mihi tus, quod de Saba venit, et calamus suave olens de terra longinqua? Holocautomata vestra non sunt accepta, et victimae vestrae non placent mihi”. (Liber Ieremiae 6, 20)

  • et vinum de Uzal pro mercibus tuis dederunt; ferrum fabrefactum, cassia et calamus in commutatione tua erat. (Prophetia Ezechielis 27, 19)

  • Et introduxit me illuc; et ecce vir, cuius erat species quasi species aeris, et funiculus lineus in manu eius, et calamus mensurae in manu eius, stabat autem in porta. (Prophetia Ezechielis 40, 3)

  • Et ecce murus forinsecus in circuitu domus undique, et in manu viri calamus mensurae sex cubitorum, qui habebant cubitum et palmum; et mensus est latitudinem aedificii calamo uno, altitudinem quoque calamo uno. (Prophetia Ezechielis 40, 5)

  • Et datus est mihi calamus similis virgae dicens: “Surge et metire templum Dei et altare et adorantes in eo. (Apocalypsis Ioannis 11, 1)


“O mal não se vence com o mal, mas com o bem, que tem em si uma força sobrenatural.” São Padre Pio de Pietrelcina