Encontrados 10 resultados para: calore

  • Factumque est ut in ipso calore coitus greges intuerentur virgas et parerent striata et varia et maculosa. (Liber Genesis 30, 39)

  • ne forsitan ultor sanguinis cordis calore stimulatus persequatur et apprehendat eum, si longior via fuerit, et percutiat eum, et moriatur, qui non est reus mortis, quia nullum contra eum, qui occisus est, odium prius habuisse monstratur. (Liber Deuteronomii 19, 6)

  • Ferrum de terra tollitur, et lapis solutus calore in aes vertitur. (Liber Iob 28, 2)

  • A finibus caelorum egressio eius, et occursus eius usque ad fines eorum, nec est quod se abscondat a calore eius. (Liber Psalmorum 19, 7)

  • Et nomen nostrum oblivioni tradetur per tempus, et nemo memoriam habebit operum nostrorum; et transibit vita nostra tamquam vestigium nubis, et sicut nebula dissolvetur, quae fugata est a radiis solis et a calore illius aggravata. (Liber Sapientiae 2, 4)

  • Sic faber ferrarius sedens iuxta incudem et considerans opus ferri; vapor ignis uret carnes eius, et in calore fornacis concertatur. (Liber Ecclesiasticus 38, 29)

  • In calore eorum ponam potus eorum et inebriabo eos, ut sopiantur et dormiant somnum sempiternum et non consurgant, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 51, 39)

  • et ecce sunt proiecta in calore diei et in gelu noctis, et mortui sunt in doloribus malis, in fame et in gladio et in peste. (Liber Baruch 2, 25)

  • Cum congregasset autem Paulus sarmentorum aliquantam multitudinem et imposuisset super ignem, vipera, a calore cum processisset, invasit manum eius. (Actus Apostolorum 28, 3)

  • Adveniet autem dies Domini ut fur, in qua caeli magno impetu transient, elementa vero calore solventur, et terra et opera, quae in ea invenientur. (Epistula II Petri 3, 10)


“Tente percorrer com toda a simplicidade o caminho de Nosso Senhor e não se aflija inutilmente.” São Padre Pio de Pietrelcina