Encontrados 13 resultados para: canticis

  • Cur clam fugisti et decepisti me, non indicans mihi, ut prosequerer te cum gaudio et canticis et tympanis et citharis? (Liber Genesis 31, 27)

  • Porro cum reverterentur, cum rediret David, percusso Philisthaeo, egressae sunt mulieres de universis urbibus Israel cantantes chorosque ducentes in occursum Saul regis in tympanis et in canticis laetitiae et in sistris. (Liber I Samuelis 18, 6)

  • David autem et omnis Israel ludebant coram Domino omni virtute in canticis et citharis et lyris et tympanis et sistris et cymbalis. (Liber II Samuelis 6, 5)

  • Porro David et universus Israel ludebant coram Deo omni virtute in canticis et in citharis et psalteriis et tympanis et cymbalis et tubis. (Liber I Paralipomenon 13, 8)

  • Constituit autem Ioiada praepositos in domo Domini sub manibus sacerdotum et Levitarum, quos distribuit David in domo Domini, ut offerrent holocausta Domino, sicut scriptum est in lege Moysi, in gaudio et canticis iuxta dispositionem David. (Liber II Paralipomenon 23, 18)

  • Quia illic rogaverunt nos, qui captivos duxerunt nos, verba cantionum, et, qui affligebant nos, laetitiam: “Cantate nobis de canticis Sion”. (Liber Psalmorum 137, 3)

  • secundum tempus et secundum diem, in qua contaminaverunt illud gentes, in ipsa renovatum est in canticis et citharis et cinyris et cymbalis. (Liber I Maccabaeorum 4, 54)

  • Et intraverunt in eam tertia et vicesima die secundi mensis, anno centesimo septuagesimo primo, cum laude et ramis palmarum et cinyris et cymbalis et nablis et hymnis et canticis, quia contritus est inimicus magnus ex Israel. (Liber I Maccabaeorum 13, 51)

  • Qui autem cum Nicanore erant, cum tubis et canticis admovebant; (Liber II Maccabaeorum 15, 25)

  • Melius est a sapiente corripi quam laetari stultorum canticis, (Liber Ecclesiastes 7, 5)

  • Date nomini eius magnificentiam et confitemini illi in laudatione eius et in canticis labiorum et citharis; et sic dicetis in confessione: (Liber Ecclesiasticus 39, 20)

  • loquentes vobismetipsis in psalmis et hymnis et canticis spiritalibus, cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino. (Epistula ad Ephesios 5, 19)


“Uma só coisa é necessária: estar perto de Jesus”. São Padre Pio de Pietrelcina