Encontrados 9 resultados para: capillos

  • Et die septimo radet capillos capitis barbamque et supercilia ac totius corporis pilos et lavabit vestimenta carnemque suam aqua, et mundus erit. (Liber Leviticus 14, 9)

  • Tunc radet nazaraeus ante ostium tabernaculi conventus caesariem consecrationis suae tolletque capillos suos et ponet super ignem, qui est suppositus sacrificio pacificorum, (Liber Numeri 6, 18)

  • Et quando tondebatur capillus — semel autem in anno tondebatur, quia gravabat eum caesaries — ponderabat capillos capitis sui ducentis siclis pondere regio. (Liber II Samuelis 14, 26)

  • Cumque audissem sermonem istum, scidi vestimentum meum et pallium et evelli capillos capitis mei et barbae et sedi maerens. (Liber Esdrae 9, 3)

  • Et abstulit cilicium, quod induerat, et exuit se vestimenta viduitatis suae et lavit corpus suum aqua et unxit se unguento spisso et pectinavit capillos capitis sui et imposuit mitram super caput suum et induit se vestimenta iucunditatis suae, quibus vestiebatur in diebus vitae viri sui Manasses. (Liber Iudith 10, 3)

  • et colligavit capillos suos in mitra et accepit stolam lineam in seductionem eius. (Liber Iudith 16, 8)

  • quoniam circumdederunt me mala, quorum non est numerus; comprehenderunt me iniquitates meae, et non potui videre. Multiplicatae sunt super capillos capitis mei, et cor meum dereliquit me. (Liber Psalmorum 40, 13)

  • Multiplicati sunt super capillos capitis mei, qui oderunt me gratis. Confortati sunt, qui persecuti sunt me inimici mei mendaces; quae non rapui, tunc exsolvebam. (Liber Psalmorum 69, 5)

  • et habebant capillos sicut capillos mulierum, et dentes earum sicut leonum erant, (Apocalypsis Ioannis 9, 8)


“A caridade é o metro com o qual o Senhor nos julgará.” São Padre Pio de Pietrelcina