Encontrados 34 resultados para: clamor

  • Dixit itaque Dominus: “Clamor contra Sodomam et Gomorram multiplicatus est, et peccatum eorum aggravatum est nimis. (Liber Genesis 18, 20)

  • delebimus enim locum istum, eo quod increverit clamor contra eos coram Domino, qui misit nos, ut perdamus eam”. (Liber Genesis 19, 13)

  • Post multum vero temporis mortuus est rex Aegypti; et ingemiscentes filii Israel propter opera vociferati sunt, ascenditque clamor eorum ad Deum ab operibus. (Liber Exodus 2, 23)

  • Clamor ergo filiorum Israel venit ad me, vidique afflictionem eorum, qua ab Aegyptiis opprimuntur; (Liber Exodus 3, 9)

  • Eritque clamor magnus in universa terra Aegypti, qualis nec ante fuit nec postea futurus est. (Liber Exodus 11, 6)

  • Surrexitque pharao nocte et omnes servi eius cunctaque Aegyptus, et ortus est clamor magnus in Aegypto, neque enim erat domus, in qua non iaceret mortuus. (Liber Exodus 12, 30)

  • Qui respondit: “Non est clamor vincentium neque clamor fugientium, sed clamorem cantantium ego audio”. (Liber Exodus 32, 18)

  • “Hac ipsa, quae nunc est hora, cras mittam ad te virum de terra Beniamin, et unges eum ducem super populum meum Israel, et salvabit populum meum de manu Philisthinorum, quia respexi populum meum; venit enim clamor eorum ad me”. (Liber I Samuelis 9, 16)

  • In tribulatione mea invocavi Dominum et ad Deum meum clamavi; et exaudivit de templo suo vocem meam, et clamor meus venit ad aures eius. (Liber II Samuelis 22, 7)

  • Audivit autem Adonias et omnes, qui invitati fuerant ab eo; iamque convivium finitum erat. Sed et Ioab, audita voce tubae, ait: “Quid sibi vult clamor civitatis tumultuantis?”. (Liber I Regum 1, 41)

  • Et clamor insonuit in universo exercitu ad solis occasum: “Unusquisque revertatur in civitatem et in terram suam!”. (Liber I Regum 22, 36)

  • Et factus est clamor populi et uxorum eius magnus adversus fratres suos Iudaeos. (Liber Nehemiae 5, 1)


“Padre, eu não acredito no inferno – falou um penitente. Padre Pio disse: Acreditará quando for para lá?” São Padre Pio de Pietrelcina