Encontrados 33 resultados para: colles

  • Et erit in novissimis diebus praeparatus mons domus Domini in vertice montium, et elevabitur super colles; et fluent ad eum omnes gentes. (Liber Isaiae 2, 2)

  • et super omnes montes excelsos et super omnes colles elevatos (Liber Isaiae 2, 14)

  • Quis mensus est pugillo aquas et caelos palmo disposuit, modio continuit pulverem terrae et libravit in pondere montes et colles in statera? (Liber Isaiae 40, 12)

  • Ecce posui te quasi plaustrum triturans novum, habens rostra serrantia. Triturabis montes et comminues et colles quasi pulverem pones. (Liber Isaiae 41, 15)

  • Desertos faciam montes et colles et omne gramen eorum exsiccabo; et ponam flumina in insulas et stagna arefaciam. (Liber Isaiae 42, 15)

  • Montes enim recedent, et colles movebuntur, misericordia autem mea non recedet a te, et foedus pacis meae non movebitur, dixit miserator tuus Dominus. (Liber Isaiae 54, 10)

  • Quia in laetitia egrediemini et in pace deducemini; montes et colles cantabunt coram vobis laudem, et omnia ligna regionis plaudent manu. (Liber Isaiae 55, 12)

  • iniquitates vestras et iniquitates patrum vestrorum simul, dicit Dominus, qui sacrificaverunt super montes et super colles exprobraverunt mihi; et remetiar opus eorum primo in sinu eorum”. (Liber Isaiae 65, 7)

  • Leva oculos tuos ad colles et vide, ubi non prostrata sis. In viis sedebas exspectans eos quasi Arabs in solitudine; et polluisti terram in fornicationibus tuis et in malitia tua. (Liber Ieremiae 3, 2)

  • Vere mendaces erant colles et tumultus montium; vere in Domino Deo nostro salus Israel. (Liber Ieremiae 3, 23)

  • Aspexi montes, et ecce movebantur, et omnes colles conturbati sunt. (Liber Ieremiae 4, 24)

  • Super omnes colles in deserto venerunt vastatores, quia gladius Domini devorat ab extremo terrae usque ad extremum eius; non est pax universae carni. (Liber Ieremiae 12, 12)


“Pode-se manter a paz de espírito mesmo no meio das tempestades da vida”. São Padre Pio de Pietrelcina