Encontrados 6 resultados para: commotione

  • Cumque involverint Aaron et filii eius sanctuarium et omnia vasa eius in commotione castrorum, tunc intrabunt filii Caath, ut portent involuta, et non tangent sanctuarium, ne moriantur. Ista sunt onera filiorum Caath in tabernaculo conventus. (Liber Numeri 4, 15)

  • Et ait ei: “Egredere et sta in monte coram Domino”. Et ecce Dominus transit, et ventus grandis et fortis subvertens montes et conterens petras ante Dominum; non in vento Dominus. Et post ventum, commotio; non in commotione Dominus. (Liber I Regum 19, 11)

  • Homo natus de muliere, brevi vivens tempore, commotione satiatur. (Liber Iob 14, 1)

  • Confractione confracta est terra, contritione contrita est terra, commotione commota est terra, (Liber Isaiae 24, 19)

  • a Domino exercituum visitaberis in tonitruo et commotione terrae, magno fragore, turbine et tempestate et flamma ignis devorantis. (Liber Isaiae 29, 6)

  • a strepitu ungularum fortium equorum eius, a commotione quadrigarum eius et tumultu rotarum illius; non respexerunt patres filios, manibus dissolutis, (Liber Ieremiae 47, 3)


“O Santo Rosário é a arma daqueles que querem vencer todas as batalhas.” São Padre Pio de Pietrelcina