Encontrados 15 resultados para: conclusit

  • dixit marito suo: “Ecce conclusit me Dominus, ne parerem; ingredere ad ancillam meam, si forte saltem ex illa suscipiam filios”. Cumque ille acquiesceret deprecanti, (Liber Genesis 16, 2)

  • Dicturusque est pharao super filiis Israel: "Errant in terra, conclusit eos desertum". (Liber Exodus 14, 3)

  • Dixitque Abisai ad David: “Conclusit Deus hodie inimicum tuum in manus tuas; nunc ergo perfodiam eum lancea in terra semel, et secundo opus non erit”. (Liber I Samuelis 26, 8)

  • Clamans autem Achimaas dixit ad regem: “Pax!”. Et adorans regem pronus in terram ait: “Benedictus Dominus Deus tuus, qui conclusit homines, qui levaverunt manus suas contra dominum meum regem!”. (Liber II Samuelis 18, 28)

  • Et, ut vesper factus est, festinaverunt servi eius abire, et Bagoas conclusit tabernaculum a foris et dimisit adstantes a facie domini sui. Et abierunt omnes in cubilia sua; erant enim omnes fatigati, quoniam plurimus factus erat potus. (Liber Iudith 13, 1)

  • quia non conclusit ostia ventris, qui portavit me, nec abstulit mala ab oculis meis. (Liber Iob 3, 10)

  • Quis conclusit ostiis mare, quando erumpebat quasi de visceribus procedens, (Liber Iob 38, 8)

  • Complanavit semitam irae suae; non pepercit a morte animabus eorum et vitam eorum in peste conclusit. (Liber Psalmorum 78, 50)

  • Et conclusit in gladio populum suum et in hereditatem suam exarsit. (Liber Psalmorum 78, 62)

  • Et applicuit Simon ad Bethsuram et expugnabat eam diebus multis et conclusit eos. (Liber I Maccabaeorum 11, 65)

  • Antiochus autem rex applicuit castra in Doram in secunda die admovens ei semper manus et machinas faciens et conclusit Tryphonem, ne exiret aut introiret. (Liber I Maccabaeorum 15, 25)

  • GHIMEL. Conclusit vias meas lapidibus quadris, semitas meas subvertit. (Lamentationes 3, 9)


“Como Jesus, preparemo-nos a duas ascensões: uma ao Calvário e outra ao Céu. A ascensão ao Calvário, se não for alegre, deve ao menos ser resignada!” São Padre Pio de Pietrelcina