Encontrados 38 resultados para: confitebor

  • Quarto concepit et peperit filium et ait: “Modo confitebor Domino”; et ob hoc vocavit eum Iudam. Cessavitque parere. (Liber Genesis 29, 35)

  • Propterea confitebor tibi, Domine, in gentibus, et nomini tuo cantabo: (Liber II Samuelis 22, 50)

  • et ego confitebor quod salvare te possit dextera tua. (Liber Iob 40, 14)

  • Confitebor Domino secundum iustitiam eius et psallam nomini Domini Altissimi. (Liber Psalmorum 7, 18)

  • ALEPH. Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo, narrabo omnia mirabilia tua. (Liber Psalmorum 9, 2)

  • Propterea confitebor tibi in nationibus, Domine, et nomini tuo psalmum dicam, (Liber Psalmorum 18, 50)

  • Dominus adiutor meus et protector meus, in ipso speravit cor meum, et adiutus sum, et exsultavit cor meum, et in cantico meo confitebor ei. (Liber Psalmorum 28, 7)

  • ut cantet tibi gloria mea et non taceat. Domine Deus meus, in aeternum confitebor tibi. (Liber Psalmorum 30, 13)

  • Peccatum meum cognitum tibi feci et delictum meum non abscondi. Dixi: “Confitebor adversum me iniquitatem meam Domino”. Et tu remisisti impietatem peccati mei. (Liber Psalmorum 32, 5)

  • Confitebor tibi in ecclesia magna, in populo multo laudabo te. (Liber Psalmorum 35, 18)

  • Quare tristis es, anima mea, et quare conturbaris in me? Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi, salutare vultus mei et Deus meus. (Liber Psalmorum 42, 6)

  • Quare tristis es, anima mea, et quare conturbaris in me? Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi, salutare vultus mei et Deus meus. (Liber Psalmorum 42, 12)


“Cada Missa lhe obtém um grau mais alto de gloria no Céu!” São Padre Pio de Pietrelcina