Encontrados 404 resultados para: conspectu

  • “Cur non comedistis sacrificium pro peccato in loco sancto? Quod sanctum sanctorum est, et datum vobis, ut portetis iniquitatem coetus in expiationem eorum in conspectu Domini; (Liber Leviticus 10, 17)

  • Die autem octavo sumet duos turtures aut duos pullos columbae et veniet in conspectu Domini ad ostium tabernaculi conventus dabitque eos sacerdoti. (Liber Leviticus 15, 14)

  • Qui acceperit sororem suam filiam patris sui vel filiam matris suae et viderit turpitudinem eius, illaque conspexerit fratris ignominiam, nefaria res est; occidentur in conspectu populi sui, eo quod turpitudinem sororis suae revelaverit, portabit iniquitatem suam. (Liber Leviticus 20, 17)

  • Super candelabro mundissimo parabit lucernas semper in conspectu Domini. (Liber Leviticus 24, 4)

  • quibus ante servivit, mercedibus mercennarii imputatis. Non affliget eum violenter in conspectu tuo. (Liber Leviticus 25, 53)

  • Persequentur quinque de vestris centum alienos, et centum ex vobis decem milia; cadent inimici vestri in conspectu vestro gladio. (Liber Leviticus 26, 8)

  • Et recordabor eis foederis cum maioribus, quos eduxi de terra Aegypti in conspectu gentium, ut essem Deus eorum. Ego Dominus”. (Liber Leviticus 26, 45)

  • Mortui sunt enim Nadab et Abiu, cum offerrent ignem alienum in conspectu Domini in deserto Sinai, absque liberis; functique sunt sacerdotio Eleazar et Ithamar coram Aaron patre suo. (Liber Numeri 3, 4)

  • “Applica tribum Levi et fac stare in conspectu Aaron sacerdotis, ut ministrent ei (Liber Numeri 3, 6)

  • Cumque posuerit sacerdos mulierem in conspectu Domini, discooperiet caput eius et ponet super manus illius sacrificium recordationis, oblationem zelotypiae; ipse autem tenebit aquas amarissimas, in quibus cum exsecratione maledicta congessit. (Liber Numeri 5, 18)

  • maritusque zelotypiae spiritu concitatus adduxerit eam in conspectu Domini, et fecerit ei sacerdos iuxta omnia, quae scripta sunt; (Liber Numeri 5, 30)

  • et agitabit in conspectu Domini, et sanctificata sacerdotis erunt sicut pectusculum, quod agitari, et femur, quod praelevari iussum est. Post haec potest bibere nazaraeus vinum”. (Liber Numeri 6, 20)


“Temos muita facilidade para pedir, mas não para agradecer”. São Padre Pio de Pietrelcina