Encontrados 51 resultados para: cornua

  • Sedecias vero filius Chanaana fecit sibi cornua ferrea et ait: “Haec dicit Dominus: His ventilabis Syriam, donec conteras eam”. (Liber II Paralipomenon 18, 10)

  • Et placebit Domino super taurum, super vitulum cornua producentem et ungulas. (Liber Psalmorum 69, 32)

  • Et omnia cornua peccatorum confringam, et exaltabuntur cornua iusti. (Liber Psalmorum 75, 11)

  • Deus Dominus et illuxit nobis. Instruite sollemnitatem in ramis condensis usque ad cornua altaris. (Liber Psalmorum 118, 27)

  • Ipse autem focus quattuor cubitorum, et a foco usque sursum cornua quattuor. (Prophetia Ezechielis 43, 15)

  • Et assumens de sanguine eius, pones super quattuor cornua eius et super quattuor angulos crepidinis et super saeptum in circuitu et mundabis illud et expiabis. (Prophetia Ezechielis 43, 20)

  • Post hoc aspiciebam in visione noctis, et ecce bestia quarta terribilis atque mirabilis et fortis nimis; dentes ferreos habebat magnos, comedens atque comminuens et reliqua pedibus suis conculcans; dissimilis autem erat ceteris bestiis, quas videram ante eam, et habebat cornua decem. (Prophetia Danielis 7, 7)

  • Considerabam cornua, et ecce cornu aliud parvulum ortum est de medio eorum, et tria de cornibus primis evulsa sunt a facie eius; et ecce oculi quasi oculi hominis erant in cornu isto, et os loquens ingentia. (Prophetia Danielis 7, 8)

  • et de cornibus decem, quae habebat in capite, et de alio, quod ortum fuerat ante, et ceciderant tria cornua, de cornu illo, quod habebat oculos et os loquens grandia et maius erat ceteris. (Prophetia Danielis 7, 20)

  • Porro cornua decem regni decem reges erunt; et alius consurget post eos et ipse potentior erit prioribus et tres reges humiliabit (Prophetia Danielis 7, 24)

  • Et levavi oculos meos et vidi: et ecce aries unus stabat ante rivum habens cornua et cornua excelsa et unum excelsius altero, et excelsius crescebat in postero. (Prophetia Danielis 8, 3)

  • Vidi eum appropinquantem prope arietem, et efferatus est in eum et percussit arietem et comminuit duo cornua eius, et non poterat aries resistere ei; cumque eum misisset in terram, conculcavit, et nemo quibat liberare arietem de manu eius. (Prophetia Danielis 8, 7)


“De que vale perder-se em vãos temores?” São Padre Pio de Pietrelcina