Encontrados 230 resultados para: decem

  • Venit autem primus dicens: “Domine, mina tua decem minas acquisivit”. (Evangelium secundum Lucam 19, 16)

  • Et ait illi: “Euge, bone serve; quia in modico fidelis fuisti, esto potestatem habens supra decem civitates”. (Evangelium secundum Lucam 19, 17)

  • Et adstantibus dixit: “Auferte ab illo minam et date illi, qui decem minas habet”. (Evangelium secundum Lucam 19, 24)

  • Et dixerunt ei: “Domine, habet decem minas!”. (Evangelium secundum Lucam 19, 25)

  • Demoratus autem inter eos dies non amplius quam octo aut decem, descendit Caesaream; et altera die sedit pro tribunali et iussit Paulum adduci. (Actus Apostolorum 25, 6)

  • nam si decem milia paedagogorum habeatis in Christo, sed non multos patres, nam in Christo Iesu per evangelium ego vos genui. (Epistula I ad Corinthios 4, 15)

  • sed in ecclesia volo quinque verba sensu meo loqui, ut et alios instruam, quam decem milia verborum in lingua. (Epistula I ad Corinthios 14, 19)

  • Nihil horum timeas, quae passurus es. Ecce missurus est Diabolus ex vobis in carcerem, ut tentemini, et habebitis tribulationem diebus decem. Esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam vitae. (Apocalypsis Ioannis 2, 10)

  • Et visum est aliud signum in caelo: et ecce draco rufus magnus, habens capita septem et cornua decem, et super capita sua septem diademata; (Apocalypsis Ioannis 12, 3)

  • Et vidi de mari bestiam ascendentem, habentem cor nua decem et capita septem, et super cornua eius decem diademata, et super capita eius nomina blasphemiae. (Apocalypsis Ioannis 13, 1)

  • Et abstulit me in desertum in spiritu. Et vidi mulierem sedentem super bestiam coccineam, plenam nominibus blasphemiae, habentem capita septem et cornua decem. (Apocalypsis Ioannis 17, 3)

  • Et dixit mihi angelus. “Quare miraris? Ego tibi dicam mysterium mulieris et bestiae, quae portat eam, quae habet capita septem et decem cornua: (Apocalypsis Ioannis 17, 7)


“Diante de Deus ajoelhe-se sempre.” São Padre Pio de Pietrelcina