Encontrados 386 resultados para: dedit

  • Artavitque Amorraeus filios Dan in montem nec dedit eis locum, ut ad planiora descenderent. (Liber Iudicum 1, 34)

  • dixit ad eam: “Da mihi, obsecro, paululum aquae, quia sitio”. Quae aperuit utrem lactis et dedit ei bibere et operuit illum. (Liber Iudicum 4, 19)

  • Aquam petenti lac dedit et in phiala principum obtulit butyrum. (Liber Iudicum 5, 25)

  • Divisitque trecentos viros in tres partes et dedit tubas in manibus eorum lagoenasque vacuas ac lampades in medio lagoenarum (Liber Iudicum 7, 16)

  • qui pugnavit pro vobis et animam suam dedit periculis, ut erueret vos de manu Madian, (Liber Iudicum 9, 17)

  • Qui habuit triginta filios et totidem filias emittens foras maritis dedit; et eiusdem numeri filiis suis accepit uxores forinsecus. Qui septem annis iudicavit Israel; (Liber Iudicum 12, 9)

  • Quem, cum sumpsisset in manibus, comedebat in via; veniensque ad patrem suum et matrem dedit eis partem, qui et ipsi comederunt. Nec tamen eis voluit indicare quod mel de corpore leonis assumpserat. (Liber Iudicum 14, 9)

  • Irruit itaque in eo spiritus Domini, descenditque Ascalonem et percussit ibi triginta viros, quorum ablatas vestes dedit iis, qui problema solverant; iratusque nimis ascendit in domum patris sui. (Liber Iudicum 14, 19)

  • Reddiditque eos matri suae, quae tulit ducentos argenteos et dedit eos argentario, ut faceret ex eis sculptile atque conflatile, quod fuit in domo Michae, (Liber Iudicum 17, 4)

  • Quos portans reversa est in civitatem et ostendit socrui suae, quae collegerat; insuper protulit et dedit ei de reliquiis cibi sui, quo saturata fuerat. (Liber Ruth 2, 18)

  • et ait: “Ecce sex modios hordei dedit mihi et ait: “Nolo vacuam te reverti ad socrum tuam”. (Liber Ruth 3, 17)

  • Tulit itaque Booz Ruth et accepit uxorem; ingressusque est ad eam, et dedit illi Dominus, ut conciperet et pareret filium. (Liber Ruth 4, 13)


“Os talentos de que fala o Evangelho são os cinco sentidos, a inteligência e a vontade. Quem tem mais talentos, tem maior dever de usá-los para o bem dos outros.” São Padre Pio de Pietrelcina