Encontrados 107 resultados para: deos

  • Locutusque est Sennacherib contra Deum Ierusalem sicut adversum deos populorum terrae opera manuum hominum. (Liber II Paralipomenon 32, 19)

  • Et abstulit deos alienos et idolum de domo Domini, aras quoque, quas fecerat in monte domus Domini et in Ierusalem, et proiecit omnia extra urbem. (Liber II Paralipomenon 33, 15)

  • Et destruxit omnes fines eorum et lucos eorum excidit, et datum ei erat omnes deos terrae exterminare, ut ipsi soli Nabuchodonosor servirent omnes gentes, et omnes linguae et omnes tribus eorum invocarent eum deum. (Liber Iudith 3, 8)

  • et inhabitaverunt primum in Mesopotamia, quoniam noluerunt sequi deos patrum suorum, qui fuerunt in terra Chaldaeorum praeclari. (Liber Iudith 5, 7)

  • Quoniam non exsurrexit in progenie nostra, nec est in hodierna die neque tribus neque patria neque populus neque civitas ex nobis, qui adorent deos manufactos, sicut factum est in primis diebus, (Liber Iudith 8, 18)

  • Multiplicantur dolores eorum, qui post deos alienos acceleraverunt. Non effundam libationes eorum de sanguinibus neque assumam nomina eorum in labiis meis. (Liber Psalmorum 16, 4)

  • Quoniam Deus magnus Dominus, et rex magnus super omnes deos. (Liber Psalmorum 95, 3)

  • Quoniam magnus Dominus et laudabilis nimis, terribilis est super omnes deos. (Liber Psalmorum 96, 4)

  • Quoniam tu Dominus, Altissimus super omnem terram, nimis exaltatus es super omnes deos. (Liber Psalmorum 97, 9)

  • Patre nostro inter deos translato, nos volentes eos, qui sunt in regno nostro, sine tumultu attendere ad rerum suarum curam, (Liber II Maccabaeorum 11, 23)

  • Etenim in erroris viis diutius erraverunt, deos aestimantes, quae etiam inter animalia e turpibus sunt vilia, infantium insensatorum more decepti: (Liber Sapientiae 12, 24)

  • in quibus enim ipsi patientes indignabantur, per haec, quos putabant deos, in ipsis, cum exterminarentur, videntes, illum, quem olim negabant se nosse, verum Deum agnoverunt; propter quod et finis condemnationis venit super illos. (Liber Sapientiae 12, 27)


“Sigamos o caminho que nos conduz a Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina