Encontrados 13 resultados para: dereliquisti

  • Petram, quae te genuit, dereliquisti, et oblitus es Domini creatoris tui. (Liber Deuteronomii 32, 18)

  • Quod cum audisset Eliab frater eius maior, loquente eo cum aliis, iratus est contra David et ait: “Quare venisti et cui dereliquisti pauculas oves illas in deserto? Ego novi superbiam tuam et nequitiam cordis tui, quia ut videres proelium descendisti”. (Liber I Samuelis 17, 28)

  • Et noluerunt audire et non sunt recordati mirabilium tuorum, quae feceras eis, et induraverunt cervices suas et posuerunt caput suum, ut reverterentur ad servitutem suam in Aegyptum. Tu autem Deus propitius, clemens et misericors, longanimis et multae miserationis, non dereliquisti eos. (Liber Nehemiae 9, 17)

  • Cumque requievissent, reversi sunt, ut facerent malum in conspectu tuo; et dereliquisti eos in manu inimicorum suorum, et dominati sunt eis. Conversique sunt et clamaverunt ad te; tu autem de caelo exaudisti et liberasti eos in misericordiis tuis multis vicibus. (Liber Nehemiae 9, 28)

  • In misericordiis autem tuis plurimis non fecisti eos in consumptionem nec dereliquisti eos; quoniam Deus misericors et clemens es tu. (Liber Nehemiae 9, 31)

  • Et sperent in te, qui noverunt nomen tuum, quoniam non dereliquisti quaerentes te, Domine. (Liber Psalmorum 9, 11)

  • Deus, Deus meus, quare me dereliquisti? Longe a salute mea verba rugitus mei. (Liber Psalmorum 22, 2)

  • et sicut qui dimittit avem de manu sua, sic dereliquisti proximum tuum et non eum capies. (Liber Ecclesiasticus 27, 21)

  • Numquid non istud factum est tibi, quia dereliquisti Dominum Deum tuum eo tempore, quo ducebat te per viam? (Liber Ieremiae 2, 17)

  • Dereliquisti fontem sapientiae! (Liber Baruch 3, 12)

  • Et ait Daniel: “Recordatus es enim mei, Deus, et non dereliquisti diligentes te”. (Prophetia Danielis 14, 38)

  • Et circa horam nonam clamavit Iesus voce magna dicens: “Eli, Eli, lema sabacthani?”, hoc est: “Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me?”. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 46)


“Seja grato e beije docemente a mão de Deus. É sempre a mão de um pai que pune porque lhe quer bem” São Padre Pio de Pietrelcina