Encontrados 13 resultados para: dicta

  • Quod si pauper est, et non potest manus eius invenire, quae dicta sunt, assumet agnum pro delicto ad elationem, ut expiet eum sacerdos, decimamque partem similae conspersae oleo in sacrificium et olei log (Liber Leviticus 14, 21)

  • Et interrogavit eum: “Quis est sermo, quem locutus est ad te? Oro te, ne celaveris me. Haec faciat tibi Deus et haec addat, si absconderis a me sermonem ex omnibus verbis, quae dicta sunt tibi”. (Liber I Samuelis 3, 17)

  • atque emollitum est cor tuum, et humiliatus es in conspectu Dei super his, quae dicta sunt contra locum hunc et habitatores Ierusalem, humiliatusque coram me scidisti vestimenta tua et flevisti coram me, ego quoque audivi, dicit Dominus. (Liber II Paralipomenon 34, 27)

  • Et adducam te per mediam Iudaeam, usque veniam contra Ierusalem et ponam sedem tuam in medio eius, et adduces eos sicut oves, quibus non est pastor. Et non muttiet canis lingua sua contra te, quoniam haec dicta sunt mihi secundum praescientiam meam et renuntiata sunt mihi, et missa sum nuntiare tibi”. (Liber Iudith 11, 19)

  • Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei! - (Liber Psalmorum 87, 3)

  • et scripsimus, quae ab eis erant dicta in conciliis populi sic: “Numenius Antiochi et Antipater Iasonis filius, legati Iudaeorum, venerunt ad nos renovantes nobiscum amicitiam”. (Liber I Maccabaeorum 14, 22)

  • Sed haec nobis ad commonitionem dicta sint; paucis autem veniendum est ad narrationem. (Liber II Maccabaeorum 6, 17)

  • Septimo mense, quinta decima die mensis, in sollemnitate faciet, sicut supra dicta sunt, per septem dies, tam pro peccato quam pro holocausto et in oblatione et in oleo. (Prophetia Ezechielis 45, 25)

  • Et visio vespere et mane, quae dicta est, vera est; tu ergo signa visionem, quia post dies multos erit”. (Prophetia Danielis 8, 26)

  • Cum ergo videritis abominationem desolationis, quae dicta est a Daniele propheta, stantem in loco sancto, qui legit, intellegat: (Evangelium secundum Matthaeum 24, 15)

  • Et beata, quae credidit, quoniam perficientur ea, quae dicta sunt ei a Domino”. (Evangelium secundum Lucam 1, 45)

  • Et omnes, qui audierunt, mirati sunt de his, quae dicta erant a pastoribus ad ipsos. (Evangelium secundum Lucam 2, 18)


“Sigamos o caminho que nos conduz a Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina