Encontrados 196 resultados para: dixi

  • Ecce hodie viderunt oculi tui quod tradiderit te Dominus hodie in manu mea in spelunca; et dictum est mihi, ut occiderem te, sed pepercit tibi oculus meus. Dixi enim: Non extendam manum meam in dominum meum, quia christus Domini est (Liber I Samuelis 24, 11)

  • dixit mihi: “Quisnam es tu?”. Et dixi ad eum: Amalecites ego sum. (Liber II Samuelis 1, 8)

  • Ait ergo ei rex: “Quid ultra loqueris? Dixi: Tu et Siba dividite possessiones”. (Liber II Samuelis 19, 30)

  • Qui respondit ei: “Quia locutus sum Naboth Iezrahelitae et dixi ei: Da mihi vineam tuam, accepta pecunia; aut, si tibi placet, dabo tibi vineam pro ea. Et ille ait: “Non dabo tibi vineam meam””. (Liber I Regum 21, 6)

  • Dixit ergo rex Israel ad Iosaphat: “Numquid non dixi tibi quia non prophetat mihi bonum sed semper malum?”. (Liber I Regum 22, 18)

  • et reversi sunt ad eum. At ille habitabat in Iericho dixitque eis: “Numquid non dixi vobis: Nolite ire?”. (Liber II Regum 2, 18)

  • Quae dixit illi: “Numquid petivi filium a domino meo? Numquid non dixi tibi: Ne illudas me?”. (Liber II Regum 4, 28)

  • Dixit itaque Dominus: “Etiam Iudam auferam a facie mea, sicut abstuli Israel, et proiciam civitatem hanc, quam elegi, Ierusalem et domum, de qua dixi: Erit nomen meum ibi”. (Liber II Regum 23, 27)

  • Ubicumque ambulabam in omni Israel, numquid locutus sum uni iudicum Israel, quibus praeceperam, ut pascerent populum meum, et dixi: Quare non aedificastis mihi domum cedrinam? (Liber I Paralipomenon 17, 6)

  • Et ait rex Israel ad Iosaphat: “Nonne dixi tibi quod non prophetaret iste mihi quidquam boni sed ea, quae mala sunt?”. (Liber II Paralipomenon 18, 17)

  • Et dixi eis: “Vos sancti Domini, et vasa sancta et argentum et aurum consecrata Domino, Deo patrum nostrorum; (Liber Esdrae 8, 28)

  • Et dixi: “Deus meus, confundor et erubesco levare faciem meam ad te, quoniam iniquitates nostrae multiplicatae sunt super caput nostrum, et delicta nostra creverunt usque ad caelum (Liber Esdrae 9, 6)


“Nunca se canse de rezar e de ensinar a rezar.” São Padre Pio de Pietrelcina