Encontrados 196 resultados para: dixi
Et dixi: “Quis dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo et requiescam? (Liber Psalmorum 55, 7)
Et dixi: “Ergo sine causa mundavi cor meum et lavi in innocentia manus meas; (Liber Psalmorum 73, 13)
Dixi gloriantibus: “Nolite gloriari!” et delinquentibus: “Nolite exaltare cornu! (Liber Psalmorum 75, 5)
Et dixi: “Hoc vulnus meum: mutatio dexterae Excelsi”. (Liber Psalmorum 77, 11)
Ego dixi: “Dii estis, et filii Excelsi omnes”. (Liber Psalmorum 82, 6)
Quadraginta annis taeduit me generationis illius et dixi: Populus errantium corde sunt isti. (Liber Psalmorum 95, 10)
Ego dixi in trepidatione mea: “Omnis homo mendax”. (Liber Psalmorum 116, 11)
HETH. Portio mea Dominus: dixi custodire verba tua. (Liber Psalmorum 119, 57)
Septies in die laudem dixi tibi super iudicia iustitiae tuae. (Liber Psalmorum 119, 164)
Dixi Domino: “Deus meus es tu; auribus percipe, Domine, vocem deprecationis meae”. (Liber Psalmorum 140, 7)
Clamavi ad te, Domine; dixi: “Tu es refugium meum, portio mea in terra viventium. (Liber Psalmorum 142, 6)
et dixi in corde meo: Quousque tribulationis deveni et tempestatis magnae, in qua nunc sum? Quia iucundus eram et dilectus in potestate mea! (Liber I Maccabaeorum 6, 11)