Encontrados 9 resultados para: dominatur

  • et nuntiaverunt ei dicentes: “Ioseph vivit et ipse dominatur in omni terra Aegypti!”. At cor eius frigidum mansit; non enim credebat eis. (Liber Genesis 45, 26)

  • Propter quod, dominator domine, non transeas verbum eius, sed conde illud in corde tuo, quia est verum. Non enim ultio cadit in genus nostrum, neque dominatur gladius super eos, nisi peccent in Deum suum. (Liber Iudith 11, 10)

  • Qui dominatur in virtute sua in aeternum, oculi eius super gentes respiciunt; rebelles non exaltentur in semetipsis. (Liber Psalmorum 66, 7)

  • Melior est patiens viro forti, et, qui dominatur animo suo, expugnatore urbium. (Liber Proverbiorum 16, 32)

  • Omnia haec consideravi et dedi cor meum cunctis operibus, quae fiunt sub sole, quo tempore dominatur homo homini in malum suum. (Liber Ecclesiastes 8, 9)

  • ecce Dominus Deus in virtute venit, et brachium eius dominatur: ecce merces eius cum eo, et praemium illius coram illo. (Liber Isaiae 40, 10)

  • In sententia vigilum decretum est, et sermo sanctorum petitio, ut cognoscant viventes quoniam dominatur Excelsus in regno hominum et, cuicumque voluerit, dabit illud et humillimum hominem constituet super eo”. (Prophetia Danielis 4, 14)

  • scientes quod Christus suscitatus ex mortuis iam non moritur, mors illi ultra non dominatur. (Epistula ad Romanos 6, 9)

  • An ignoratis, fratres — scienti bus enim legem loquor — quia lex in homine dominatur, quanto tempore vivit? (Epistula ad Romanos 7, 1)


“Diante de Deus ajoelhe-se sempre.” São Padre Pio de Pietrelcina