Encontrados 11 resultados para: duplicia

  • sed filium odiosae agnoscet primogenitum dabitque ei de cunctis, quae habuerit, duplicia; iste est enim principium roboris eius, et huic debentur primogenita. (Liber Deuteronomii 21, 17)

  • Dixitque Naaman: “Melius est, ut accipias duo talenta”. Et coegit eum ligavitque duo talenta argenti in duobus saccis et duplicia vestimenta et imposuit duobus pueris suis, qui et portaverunt coram eo. (Liber II Regum 5, 23)

  • Quis revelabit faciem indumenti eius, et duplicia mandibulae eius quis intrabit? (Liber Iob 41, 5)

  • Dominus vertit sortem Iob, cum oraret ille pro amicis suis; et addidit Dominus omnia, quaecumque fuerant Iob, duplicia. (Liber Iob 42, 10)

  • Neque alliges duplicia peccata; nec enim in uno eris immunis. (Liber Ecclesiasticus 7, 8)

  • Nam duplicia mala invenies in omnibus bonis quaecumque feceris illi, quoniam et Altissimus odio habet peccatores et impiis reddet vindictam. (Liber Ecclesiasticus 12, 7)

  • omnia duplicia, unum contra unum, et non fecit quidquam deficiens. (Liber Ecclesiasticus 42, 25)

  • Loquimini ad cor Ierusalem et clamate ad eam, quoniam completa est militia eius, expiata est iniquitas illius; suscepit de manu Domini duplicia pro omnibus peccatis suis. (Liber Isaiae 40, 2)

  • Pro confusione eorum duplici et ignominia laudabunt partem suam; propterea in terra sua duplicia possidebunt, laetitia sempiterna erit eis. (Liber Isaiae 61, 7)

  • Convertimini ad munitionem, vincti spei; hodie quoque annuntians: Duplicia reddam tibi. (Prophetia Zachariae 9, 12)

  • Reddite illi, sicut et ipsa reddidit, et duplicate duplicia secundum opera eius; in poculo, quo miscuit, miscete illi duplum. (Apocalypsis Ioannis 18, 6)


“O amor e o temor devem sempre andar juntos. O temor sem amor torna-se covardia. São Padre Pio de Pietrelcina