Encontrados 12 resultados para: egredieris

  • Tradet te Dominus corruentem ante hostes tuos: per unam viam egredieris contra eos et per septem fugies et eris in terrorem omnibus regnis terrae. (Liber Deuteronomii 28, 25)

  • Factum est autem in diebus illis, congregaverunt Phili sthim agmina sua, ut praepararentur ad bellum contra Israel. Dixitque Achis ad David: “Sciens nunc scito quoniam mecum egredieris in castris tu et viri tui”. (Liber I Samuelis 28, 1)

  • praesidioque ei fuit Abisai filius Sarviae et percussum Philisthaeum interfecit. Tunc iuraverunt viri David dicentes: “Iam non egredieris nobiscum in bellum, ne exstinguas lucernam Israel”. (Liber II Samuelis 21, 17)

  • Misit quoque rex et vocavit Semei dixitque ei: “Aedifica tibi domum in Ierusalem et habita ibi et non egredieris inde huc atque illuc; (Liber I Regum 2, 36)

  • cumque audieris sonitum gradientis in cacumine arborum celthium, tunc egredieris ad bellum; egressus est enim Deus ante te, ut percutias castra Philisthim”. (Liber I Paralipomenon 14, 15)

  • Nunc autem reppulisti et confudisti nos et non egredieris, Deus, cum virtutibus nostris. (Liber Psalmorum 44, 10)

  • Nonne tu, Deus, qui reppulisti nos; et non egredieris, Deus, in virtutibus nostris? Da nobis auxilium de tribulatione, quia vana salus hominis. (Liber Psalmorum 60, 12)

  • Nam et ab ista egredieris, et manus tuae erunt super caput tuum, quoniam obtrivit Dominus illos, quibus confisus es, et nihil habebis prosperum in eis. (Liber Ieremiae 2, 37)

  • Rursumque aedificabo te, et aedificaberis, virgo Israel; adhuc ornaberis tympanis tuis et egredieris in choro ludentium. (Liber Ieremiae 31, 4)

  • Et tu, fili hominis, ecce data sunt super te vincula, et ligabunt te in eis, et non egredieris in medio eorum; (Prophetia Ezechielis 3, 25)

  • Et efferes foras vasa tua quasi vasa transmigrantis per diem in conspectu eorum; tu autem egredieris vespere coram eis, sicut egreditur migrans. (Prophetia Ezechielis 12, 4)

  • Dole et satage, filia Sion, quasi parturiens; quia nunc egredieris de civitate et habitabis in campo et venies usque ad Babylonem; ibi liberaberis, ibi redimet te Dominus de manu inimicorum tuorum. (Prophetia Michaeae 4, 10)


“Seja perseverante nas orações e nas santas leituras.” São Padre Pio de Pietrelcina