Encontrados 32 resultados para: equi

  • Fiat Dan coluber in via, cerastes in semita, mordens calcanea equi, ut cadat ascensor eius retro. (Liber Genesis 49, 17)

  • Cumque persequerentur Aegyptii vestigia praecedentium, reppererunt eos in castris super mare; omnes equi et currus pharaonis, equites et exercitus eius erant in Phihahiroth contra Beelsephon. (Liber Exodus 14, 9)

  • Ingressi sunt enim equi pharaonis cum curribus et equitibus eius in mare, et reduxit super eos Dominus aquas maris; filii autem Israel ambu laverunt per siccum in medio eius. (Liber Exodus 15, 19)

  • Egressique sunt omnes cum turmis suis, populus multus nimis sicut arena, quae est in litore maris, equi quoque et currus immensae multitudinis; (Liber Iosue 11, 4)

  • Et educebantur equi Salomoni de Aegypto et de Coa; negotiatores enim regis emebant de Coa statuto pretio. (Liber I Regum 10, 28)

  • Cumque pergerent et incedentes sermocinarentur, ecce currus igneus et equi ignei diviserunt utrumque; et ascendit Elias per turbinem in caelum. (Liber II Regum 2, 11)

  • profectusque misit ad Iosaphat regem Iudae dicens: “Rex Moab recessit a me. Vis venire mecum contra Moab ad proelium?”. Qui respondit: “Ascendam. Qui meus est tuus est, populus meus populus tuus, equi mei equi tui”. (Liber II Regum 3, 7)

  • At ille dixit eis: “Praecipitate eam deorsum!”. Et praecipitaverunt eam; aspersusque est sanguine paries et equi, qui conculcaverunt eam. (Liber II Regum 9, 33)

  • Adducebantur autem ei equi de Aegypto et de Coa; negotiatores regis de Coa emebant pretio (Liber II Paralipomenon 1, 16)

  • Adducebantur autem ei equi de Aegypto cunctisque regionibus. (Liber II Paralipomenon 9, 28)

  • Equi eorum septingenti triginta sex, muli eorum ducenti quadraginta quinque, (Liber Esdrae 2, 66)

  • Equi eorum septingenti triginta sex, muli eorum ducenti quadraginta quinque, (Liber Nehemiae 7, 68)


“Mantenha-se sempre muito unido à Igreja Católica, pois somente ela pode lhe dar a verdadeira paz, porque somente ela possui Jesus Sacramentado que é o verdadeiro príncipe da paz.” São Padre Pio de Pietrelcina