Encontrados 53 resultados para: estote

  • ait ad eos: “Estote parati in diem tertium; ne appropinquetis uxoribus vestris”. (Liber Exodus 19, 15)

  • Ego enim sum Dominus Deus vester; sanctificamini et sancti estote, quoniam et ego sanctus sum. Ne polluatis animas vestras in omni reptili, quod movetur super terram. (Liber Leviticus 11, 44)

  • “Loquere ad omnem coetum filiorum Israel et dices ad eos: Sancti estote, quia sanctus sum ego, Dominus Deus vester. (Liber Leviticus 19, 2)

  • Sanctificamini et estote sancti, quia ego Dominus Deus vester. (Liber Leviticus 20, 7)

  • Filii estote Domini Dei ve stri; non vos incidetis nec fa cietis calvitium inter oculos vestros super mortuo, (Liber Deuteronomii 14, 1)

  • rursum ait ad eos: “Nolite timere nec paveatis; confortamini et estote robusti! Sic enim faciet Dominus cunctis hostibus vestris, adversum quos dimicatis”. (Liber Iosue 10, 25)

  • Confortamini et estote viri, Philisthim, ne serviatis Hebraeis, sicut illi servierunt vobis. Estote viri et bellate!”. (Liber I Samuelis 4, 9)

  • Nunc autem confortentur manus vestrae, et estote fortes; licet enim mortuus sit dominus vester Saul, tamen me unxit domus Iudae in regem sibi”. (Liber II Samuelis 2, 7)

  • Praecepit autem Absalom pueris suis dicens: “Observate. Cum hilarior fuerit Amnon vino, et dixero vobis: Percutite Amnon et interficite eum!, nolite timere; ego enim sum, qui praecepi vobis. Roboramini et estote viri fortes”. (Liber II Samuelis 13, 28)

  • Et dixit ad eos Ozias: “Aequo animo estote, fratres, et sustineamus adhuc dies quinque, in quibus convertet Dominus Deus noster misericordiam suam super nos; non enim derelinquet nos in consummationem. (Liber Iudith 7, 30)

  • Memores estote quanta fecerit cum Abraham et Isaac, et quanta facta sint Iacob in Mesopotamia Syriae pascenti oves Laban fratris matris suae. (Liber Iudith 8, 26)

  • Nunc, o filii, aemulatores estote legis; et date animas vestras pro testamento patrum vestrorum. (Liber I Maccabaeorum 2, 50)


“Quando fizer o bem, esqueça. Se fizer o mal, pense no que fez e se arrependa.” São Padre Pio de Pietrelcina