Encontrados 19 resultados para: exstinguetur

  • Ignis autem in altari semper ardebit, non exstinguetur, quem nutriet sacerdos subiciens ligna mane per singulos dies et, imposito holocausto, desuper adolebit adipes pacificorum. (Liber Leviticus 6, 5)

  • quia dereliquerunt me et sacrificaverunt diis alienis irritantes me in cunctis operibus manuum suarum; et succendetur indignatio mea in loco hoc et non exstinguetur. (Liber II Regum 22, 17)

  • quia dereliquerunt me et sacrificaverunt diis alienis, ut me ad iracundiam provocarent in cunctis operibus manuum suarum; idcirco effundetur furor meus super locum istum et non exstinguetur. (Liber II Paralipomenon 34, 25)

  • Etenim lux impii exstinguetur, nec splendebit flamma ignis eius. (Liber Iob 18, 5)

  • Lux obtenebrescet in tabernaculo illius, et lucerna, quae super eum est, exstinguetur. (Liber Iob 18, 6)

  • Lux iustorum laetificat, lucerna autem impiorum exstinguetur. (Liber Proverbiorum 13, 9)

  • Qui maledicit patri suo et matri, exstinguetur lucerna eius in mediis tenebris. (Liber Proverbiorum 20, 20)

  • quoniam non erit posteritas maligno, et lucerna impiorum exstinguetur. (Liber Proverbiorum 24, 20)

  • Cum defecerint ligna, exstinguetur ignis, et, susurrone subtracto, iurgia conquiescent. (Liber Proverbiorum 26, 20)

  • TETH. Gustavit et vidit quia bona est negotiatio eius; non exstinguetur in nocte lucerna eius. (Liber Proverbiorum 31, 18)

  • anima calida quasi ignis ardens non exstinguetur, donec consumatur; (Liber Ecclesiasticus 23, 22)

  • Si sufflaveris in scintillam, quasi ignis exardebit; et, si exspueris super illam, exstinguetur: utraque ex ore tuo proficiscuntur. (Liber Ecclesiasticus 28, 14)


“Esforce-se, mesmo se for um pouco, mas sempre…” São Padre Pio de Pietrelcina