Encontrados 49 resultados para: faceret

  • et saepivit eam et lapides elegit ex illa et plantavit in ea vites electas et aedificavit turrim in medio eius et torcular exstruxit in ea; et exspectavit, ut faceret uvas, et fecit labruscas. (Liber Isaiae 5, 2)

  • Quid est quod debui ultra facere vineae meae et non feci ei? Cur exspectavi, ut faceret uvas, et fecit labruscas? (Liber Isaiae 5, 4)

  • Vinea enim Domini exercituum domus Israel est, et vir Iudae germen eius delectabile; et exspectavi, ut faceret iudicium, et ecce iniquitas, et iustitiam, et ecce nequitia. (Liber Isaiae 5, 7)

  • Dominus exercituum cogitavit hoc, ut detraheret superbiam omnis gloriae et viles faceret universos inclitos terrae. (Liber Isaiae 23, 9)

  • Qui adduxit ad dexteram Moysi brachium maiestatis suae, qui scidit aquas ante eos, ut faceret sibi nomen sempiternum, (Liber Isaiae 63, 12)

  • et dissipatum est vas, quod ipse faciebat e luto manibus suis, et rursus fecit illud vas alterum, sicut placuerat in oculis eius, ut faceret. (Liber Ieremiae 18, 4)

  • Non pepercit super te oculus, ut faceret tibi unum de his, miseratus tui, sed proiecta es super faciem terrae in abiectione animae tuae in die, qua nata es. (Prophetia Ezechielis 16, 5)

  • Et vidit Deus opera eorum, quia conversi sunt de via sua mala; et misertus est Deus super malum, quod lo cutus fuerat ut faceret eis, et non fecit. (Prophetia Ionae 3, 10)

  • Quid prodest sculptile, quia sculpsit illud fictor suus; conflatile et oraculum mendax, quia speravit in figmento fictor eius, ut faceret simulacra muta? (Prophetia Habacuc 2, 18)

  • Tabernaculum testimonii erat patribus nostris in deserto, sicut disposuit, qui loquebatur ad Moysen, ut faceret illud secundum formam, quam viderat; (Actus Apostolorum 7, 44)

  • Et cum iter faceret, contigit ut appropinquaret Damasco; et subito circumfulsit eum lux de caelo, (Actus Apostolorum 9, 3)

  • Proposuerat enim Paulus transnavigare Ephesum, ne qua mora illi fieret in Asia; festinabat enim, si possibile sibi esset, ut diem Pentecosten faceret Hierosolymis. (Actus Apostolorum 20, 16)


“Deus ama quem segue o caminho da virtude.” São Padre Pio de Pietrelcina