Encontrados 274 resultados para: factus

  • Et abiit inde in Naioth in Rama; et factus est etiam super eum spiritus Dei, et ambulabat ingrediens et vaticinans, usquedum veniret in Naioth in Rama. (Liber I Samuelis 19, 23)

  • Et convenerunt ad eum omnes, qui erant in angustia constituti et oppressi aere alieno et amaro animo; et factus est eorum princeps, fueruntque cum eo quasi quadringenti viri. (Liber I Samuelis 22, 2)

  • Diluculo autem, cum digessisset vinum Nabal, haec indicavit ei uxor sua; et emortuum est cor eius intrinsecus, et factus est quasi lapis. (Liber I Samuelis 25, 37)

  • Et ait Samuel: “Quid interrogas me, cum Dominus recesserit a te et factus est adversarius tuus? (Liber I Samuelis 28, 16)

  • Ludam in conspectu Domini et vilior fiam plus quam factus sum et ero deiectus in oculis meis, sed apud ancillas, de quibus locuta es, gloriosior apparebo”. (Liber II Samuelis 6, 22)

  • Et firmasti tibi populum tuum Israel in populum sempiternum; et tu, Domine, factus es eis in Deum. (Liber II Samuelis 7, 24)

  • Misit autem Absalom exploratores in universas tribus Israel dicens: “Statim ut audieritis clangorem bucinae, dicite: “Factus est rex Absalom in Hebron””. (Liber II Samuelis 15, 10)

  • Praevenerunt me in die afflictionis meae, et factus est Dominus firmamentum meum; (Liber II Samuelis 22, 19)

  • Surrexit itaque David mane, et sermo Domini factus est ad Gad propheten, videntem David, dicens: (Liber II Samuelis 24, 11)

  • Et factus est sermo Domini ad Salomonem dicens: (Liber I Regum 6, 11)

  • Et congregavit ad se viros et factus est princeps turmae, cum interficeret eos David; abieruntque Damascum et habitaverunt ibi et regnaverunt in Damasco. (Liber I Regum 11, 24)

  • Factus est vero sermo Domini ad Semeiam virum Dei dicens: (Liber I Regum 12, 22)


“Recorramos a Jesus e não às pessoas, pois só ele nunca nos faltará.” São Padre Pio de Pietrelcina