Encontrados 11 resultados para: falsa

  • Mittite ex vobis unum, et adducat eum; vos autem eritis in vinculis, donec probentur, quae dixistis, utrum vera an falsa sint. Alioquin, per salutem pharaonis, exploratores estis!”. (Liber Genesis 42, 16)

  • si spiritus zelotypiae concitaverit virum contra uxorem suam, quae vel polluta est vel falsa suspicione appetitur, (Liber Numeri 5, 14)

  • Et nunc secundum quod tibi placet fac mecum et praecipe recipi spiritum meum, ut dimittar a facie terrae et fiam terra, quia expedit mihi mori magis quam vivere, quoniam improperia falsa audivi, et tristitia multa est in me. Praecipe, Domine, ut dimittar ab hac necessitate, et dimitte me in locum aeternum et noli avertere a me faciem tuam, Domine, quia expedit mihi mori magis quam videre tantam necessitatem in vita mea, et ne improperia audiam”. (Liber Thobis 3, 6)

  • Alienati sunt peccatores ab utero; erraverunt a ventre, qui loquuntur falsa. (Liber Psalmorum 58, 4)

  • Aut enim, dum laetantur, insaniunt aut vaticinantur falsa aut vivunt iniuste aut peierant cito. (Liber Sapientiae 14, 28)

  • NUN. Prophetae tui viderunt tibi falsa et stulta nec aperiebant iniquitatem tuam, ut converterent sortem tuam; viderunt autem tibi oracula mendacii et seductionis. (Lamentationes 2, 14)

  • Nam lingua eorum polita a fabro; ipsa etiam inaurata et inargentata falsa sunt et non possunt loqui. (Liber Baruch 6, 7)

  • Omnia autem, quae illis fiunt, falsa sunt; quomodo ergo aestimandum est aut dicendum illos esse deos? (Liber Baruch 6, 44)

  • Reliquerunt enim falsa et opprobrium postea futuris. (Liber Baruch 6, 47)

  • Nam cum sint lignea et inaurata et inargentata, scietur postea quia falsa sunt; gentibus universis et regibus manifestum erit quia non sunt dii sed opera manuum hominum, et nullum Dei opus in illis est. (Liber Baruch 6, 50)

  • De corde enim exeunt cogitationes malae, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiae. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 19)


“Recorramos a Jesus e não às pessoas, pois só ele nunca nos faltará.” São Padre Pio de Pietrelcina