Encontrados 12 resultados para: fiebant

  • Verumtamen non fiebant pelves argenteae templi Domini et cultri et paterae et tubae, omne vas aureum et argenteum, de pecunia, quae inferebatur in templum Domini; (Liber II Regum 12, 14)

  • Egestate et fame steriles, qui rodebant in solitudine, serotino tempore fiebant turbo et vastatio; (Liber Iob 30, 3)

  • Et vidit blasphemias, quae fiebant in Iuda et in Ierusalem, (Liber I Maccabaeorum 2, 6)

  • Fiebant ergo iuvenum ac seniorum caedes, mulierum et natorum exterminium virginumque et parvulorum neces. (Liber II Maccabaeorum 5, 13)

  • Videntes autem conservi eius, quae fiebant, contristati sunt valde et venerunt et narraverunt domino suo omnia, quae facta erant. (Evangelium secundum Matthaeum 18, 31)

  • Centurio autem et, qui cum eo erant custodientes Iesum, viso terrae motu et his, quae fiebant, timuerunt valde dicentes: “Vere Dei Filius erat iste!”. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 54)

  • Et quocumque introibat in vicos aut in civitates vel in villas, in plateis ponebant infirmos; et deprecabantur eum, ut vel fimbriam vestimenti eius tangerent; et, quotquot tangebant eum, salvi fiebant. (Evangelium secundum Marcum 6, 56)

  • Audivit autem Herodes tetrarcha omnia, quae fiebant, et haesitabat, eo quod diceretur a quibusdam: “Ioannes surrexit a mortuis”; (Evangelium secundum Lucam 9, 7)

  • Et cum haec diceret, erubescebant omnes adversarii eius, et omnis populus gaudebat in universis, quae gloriose fiebant ab eo. (Evangelium secundum Lucam 13, 17)

  • Et omnis turba eorum, qui simul aderant ad spectaculum istud et videbant, quae fiebant, percutientes pectora sua revertebantur. (Evangelium secundum Lucam 23, 48)

  • Fiebat autem omni animae timor; multa quoque prodigia et signa per apostolos fiebant. (Actus Apostolorum 2, 43)

  • Per manus autem apostolorum fiebant signa et prodigia multa in plebe; et erant unanimiter omnes in porticu Salomonis. (Actus Apostolorum 5, 12)


“Resigna-te a ser neste momento uma pequena abelha. E enquanto esperas ser uma grande abelha, ágil, hábil, capaz de fabricar bom mel, humilha-te com muito amor perante Deus e os homens, pois Deus fala aos que se mantêm diante dele humildemente”. São Padre Pio de Pietrelcina