Encontrados 235 resultados para: fili

  • Noli vereri, fili, quia pauperem vitam gessimus. Habes multa bona, si timueris Deum et recesseris ab omni peccato et bene egeris in conspectu Domini Dei tui”. (Liber Thobis 4, 21)

  • Tunc respondens Thobi Thobiae filio suo dixit: “Chirographum dedit mihi, et chirographum meum dedi illi et divisi in duas partes, et unusquisque unam accepimus, et posui cum ipsa pecunia. Et ecce nunc anni sunt viginti, ex quibus penes illum commendavi hanc pecuniam. Et nunc, fili, inquire tibi hominem fidelem, qui eat tecum, et dabimus illi mercedem, donec venias. Et, dum vivo, recipe pecuniam ab illo”. (Liber Thobis 5, 3)

  • Et introiens Thobias renuntiavit Thobi patri suo et dixit ei: “Ecce inveni hominem ex fratribus nostris, de filiis Israel, qui eat mecum”. Et dixit illi: “Roga mihi hominem, ut sciam quid sit genus eius, et ex qua tribu sit et an fidelis sit, ut eat tecum, fili”. (Liber Thobis 5, 9)

  • Et dixit illi: “Ibo cum illo, ne timueris; salvi ibimus et salvi revertemur ad te, quoniam via tuta est”. Et dixit ei: “Benedictio sit tibi, frater!”. Et vocavit filium suum et dixit illi: “Fili, praepara, quae ad viam, et exi cum fratre tuo. Deus autem, qui in caelo est, protegat vos ibi et reducat vos ad me salvos; et angelus illius comitetur vos cum sanitate, fili!”. Et exiit, ut iret viam suam, et osculatus est patrem suum et matrem. Et dixit illi Thobi: “Vade sanus!”. (Liber Thobis 5, 17)

  • et dixit: “Benedictio tibi sit, fili, boni et optimi patris fili. O infelicitas malorum, quia excaecatus est vir iustus et faciens eleemosynas!”. Et incubuit lacrimans super collum Thobiae filii fratris sui. (Liber Thobis 7, 7)

  • Et audivit Raguel hunc sermonem et dixit puero: “Manduca et bibe et suaviter tibi sit hac nocte. Non est enim homo, quem oporteat accipere Saram filiam meam nisi tu, frater. Similiter et mihi non licet eam dare alii viro nisi tibi, quia tu proximus mihi es. Verum autem tibi dicam, fili. (Liber Thobis 7, 10)

  • Tradidi illam viris septem fratribus nostris, et omnes mortui sunt nocte, cum intrabant ad eam. Et nunc, fili, manduca et bibe, et Dominus faciet in vobis”. Et dixit Thobias: “Hinc non edam neque bibam, donec, quae sunt ad me, confirmes”. Et Raguel dixit ei: “Facio; et ipsa datur tibi secundum iudicium libri Moysis, et de caelo iudicatum est tibi illam dari. Duc sororem tuam; amodo tu illius frater es, et haec tua soror est. Datur tibi ex hodierno et in aeternum. Et Dominus caeli bene disponat vobis, fili, hac nocte et faciat misericordiam et pacem”. (Liber Thobis 7, 11)

  • Et ex eo, quod possideo, accipe partem dimidiam et vade sanus ad patrem tuum. Et alia dimidia pars, cum mortui fuerimus ego et uxor mea, vestra erit. Forti animo esto, fili! Ego pater tuus sum et Edna mater tua; et tui sumus nos et sororis tuae amodo et in perpetuum. Forti animo esto, fili!”. (Liber Thobis 8, 21)

  • “Vae mihi, fili, quia te dimisi ire, lumen oculorum meorum!”. (Liber Thobis 10, 5)

  • Et dixit Raguel Thobiae: “Remane, fili, remane penes me, et ego nuntios mitto ad Thobin patrem tuum, et indicabunt illi de te”. (Liber Thobis 10, 8)

  • Et dimisit illos et vale illi fecit et dixit illi: “Sanus sis, fili, et vade sanus! Dominus caeli bene dirigat vias vestras; et videam ex vobis filios, antequam moriar”. (Liber Thobis 10, 11)

  • Et osculatus est Saram filiam suam et dixit illi: “Filia, honorem habe socero tuo et socrui tuae, quia ipsi amodo sunt parentes tui tamquam hi qui te genuerunt. Vade in pacem, filia! Audiam de te auditionem bonam in vita mea”. Et osculatus est eam et dimisit illos. Et Edna dixit Thobiae: “Fili et frater dilecte, te restituat Dominus caeli, et videam filios tuos et Sarae filiae meae, antequam moriar, ut delecter coram Domino. Ego trado tibi filiam meam tamquam depositum, ut non vexes eam omnibus diebus vitae tuae. Vade, fili, in pacem. Ego mater tua amodo, et Sara soror tua. Bene dirigamur omnes in ipso omnibus diebus vitae nostrae”. Et osculata est ambos et dimisit illos sanos. (Liber Thobis 10, 12)


“No tumulto das paixões terrenas e das adversidades, surge a grande esperança da misericórdia inexorável de Deus. Corramos confiantes ao tribunal da penitência onde Ele, com ansiedade paterna, espera-nos a todo instante.” São Padre Pio de Pietrelcina