Encontrados 16 resultados para: fletu

  • Elevavitque vocem cum fletu, quam audierunt Aegyptii omnisque domus pharaonis. (Liber Genesis 45, 2)

  • “Obsecro, Domine, memento quomodo ambulaverim coram te in veritate et in corde perfecto et, quod placitum est coram te, fecerim”. Flevit itaque Ezechias fletu magno. (Liber II Regum 20, 3)

  • Dum ergo oraret Esdras et imploraret flens et prostratus ante templum Dei, collectus est ad eum de Israel coetus grandis nimis virorum et mulierum et puerorum; et flevit populus fletu multo. (Liber Esdrae 10, 1)

  • Et exclamavit voce magna cum fletu et gemitu et clamore magno et scidit vestimenta sua. (Liber Iudith 14, 16)

  • Facies mea rubuit a fletu, et palpebrae meae caligaverunt; (Liber Iob 16, 16)

  • Quia cinerem tamquam panem manducabam et potum meum cum fletu miscebam, (Liber Psalmorum 102, 10)

  • Omnibus itaque simul idem facientibus et rogantibus misericordem Dominum cum fletu et ieiuniis et prostratione per triduum sine intermissione, hortatus eos Iudas praecepit adesse. (Liber II Maccabaeorum 13, 12)

  • Super hoc plorabo in fletu Iazer vineam Sabama; inebriabo te lacrima mea, Hesebon et Eleale, quoniam super vindemiam tuam et super messem tuam clamor cecidit. (Liber Isaiae 16, 9)

  • et dixit: “Obsecro, Domine; memento, quaeso, quomodo ambulaverim coram te in veritate et in corde perfecto et, quod bonum est in oculis tuis, fecerim”. Et flevit Ezechias fletu magno. (Liber Isaiae 38, 3)

  • Nolite flere mortuum neque lugeatis super eum fletu; plangite eum, qui egreditur, quia non revertetur ultra nec videbit terram nativitatis suae. (Liber Ieremiae 22, 10)

  • In fletu venient, et in deprecatione reducam eos et adducam eos per torrentes aquarum in via recta, et non impingent in ea, quia factus sum Israeli pater, et Ephraim primogenitus meus est”. (Liber Ieremiae 31, 9)

  • Per ascensum enim Luith plorans ascendit in fletu, quoniam in descensu Oronaim hostes ululatum contritionis audierunt: (Liber Ieremiae 48, 5)


“Diante de Deus ajoelhe-se sempre.” São Padre Pio de Pietrelcina