Encontrados 38 resultados para: flumina

  • Cur veni, et non erat vir, vocavi, et non erat qui responderet? Numquid abbreviata est manus mea, ut non possim redimere? Aut non est in me virtus ad liberandum? Ecce in increpatione mea exsiccabo mare, ponam flumina in siccum; computrescent pisces sine aqua et morientur in siti. (Liber Isaiae 50, 2)

  • Aegyptus Nili instar ascendit, et velut flumina moventur fluctus eius, et dixit: “Ascendens operiam terram, perdam civitatem et habitatores eius”. (Liber Ieremiae 46, 8)

  • idcirco ecce ego ad te et ad flumina tua, daboque terram Aegypti in solitudines, gladio dissipatam a Magdolo ad Syenen et usque ad terminos Chus. (Prophetia Ezechielis 29, 10)

  • aquae nutrierunt illum, abyssus exaltavit eum, flumina eius manabant in circuitu radicum eius, et rivos suos emisit ad universa ligna campi. (Prophetia Ezechielis 31, 4)

  • Haec dicit Dominus Deus: In die, quando descendit ad inferos, induxi luctum, operui propter eum abyssum et prohibui flumina eius et coercui aquas multas; obscuravi super eum Libanum, et omnia ligna agri concussa sunt. (Prophetia Ezechielis 31, 15)

  • “Fili hominis, assume lamentum super pharaonem, regem Aegypti, et dices ad eum: Leo gentium peristi, et eras sicut draco in mari; et bulliebas in fluminibus tuis et conturbabas aquas pedibus tuis et turbida faciebas flumina earum. (Prophetia Ezechielis 32, 2)

  • tunc purissimas reddam aquas eorum et flumina eorum quasi oleum adducam, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 32, 14)

  • Benedicite, maria et flumina, Domino, laudate et superexaltate eum in saecula. (Prophetia Danielis 3, 77)

  • Increpans mare et exsiccans illud et omnia flumina ad desertum deducens. Elanguit Basan et Carmelus, et flos Libani elanguit. (Prophetia Nahum 1, 4)

  • Ultra flumina Aethiopiae, inde supplices mei, filii dispersorum meorum deferent munus mihi. (Prophetia Sophoniae 3, 10)

  • Et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti et irruerunt in domum illam, et non cecidit; fundata enim erat supra petram. (Evangelium secundum Matthaeum 7, 25)

  • Et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti et irruerunt in domum illam, et cecidit, et fuit ruina eius magna”. (Evangelium secundum Matthaeum 7, 27)


“Há alegrias tão sublimes e dores tão profundas que não se consegue exprimir com palavras. O silêncio é o último recurso da alma, quando ela está inefavelmente feliz ou extremamente oprimida!” São Padre Pio de Pietrelcina