Encontrados 37 resultados para: fortium

  • Surrexitque Iosue et omnis exercitus bellatorum cum eo, ut ascenderent in Hai; et electa triginta milia virorum fortium misit nocte (Liber Iosue 8, 3)

  • Tunc calcaverunt ungulae equorum in cursu praecipiti fortium suorum. (Liber Iudicum 5, 22)

  • Arcus fortium confractus est, et infirmi accincti sunt robore. (Liber I Samuelis 2, 4)

  • Montes Gelboe, nec ros nec pluviae veniant super vos, neque sint agri oblationum! Quia ibi abiectus est clipeus fortium, clipeus Saul, quasi non esset unctus oleo. (Liber II Samuelis 1, 21)

  • A sanguine interfectorum, ab adipe fortium arcus Ionathan numquam rediit retrorsum, et gladius Saul non est reversus inanis. (Liber II Samuelis 1, 22)

  • Haec nomina fortium David: Iesbaal Hachamonites, princeps inter tres, ipse levavit hastam suam super octingentos, quos interfecit impetu uno. (Liber II Samuelis 23, 8)

  • Dedit ergo Ioab numerum descriptionis populi regi; et inventa sunt de Israel octingenta milia virorum fortium, qui educerent gladium, et de Iuda quingenta milia pugnatorum. (Liber II Samuelis 24, 9)

  • Hi principes virorum fortium David, qui adiuverunt eum, ut rex fieret super omnem Israel iuxta verbum Domini, quod locutus est ad Israel; (Liber I Paralipomenon 11, 10)

  • Quod cum audisset David, misit Ioab et omnem exercitum virorum fortium. (Liber I Paralipomenon 19, 8)

  • Percussit ergo eos Abia et populus eius plaga magna; et corruerunt vulnerati ex Israel quingenta milia virorum fortium. (Liber II Paralipomenon 13, 17)

  • ad latus quoque istius Amasias filius Zechri consecratus Domino et cum eo ducenta milia virorum fortium; (Liber II Paralipomenon 17, 16)

  • Omnisque numerus principum per familias virorum fortium duorum milium sescentorum. (Liber II Paralipomenon 26, 12)


“Ele e ouvir a Sua voz por meio das Suas inspirações e iluminações interiores.” São Padre Pio de Pietrelcina