Encontrados 94 resultados para: fructum

  • Nolite timere, animalia regionis, quia germinaverunt pascua deserti, quia lignum attulit fructum suum, ficus et vinea dederunt divitias suas. (Prophetia Ioel 2, 22)

  • Ego autem exterminaveram Amorraeum a facie eorum, cuius altitudo sicut altitudo cedrorum, et fortitudo quasi quercuum; exterminaveram fructum eius desuper et radices eius subter. (Prophetia Amos 2, 9)

  • Numquid currunt in petris equi, aut aratur mare in bobus, quoniam convertistis in venenum iudicium et fructum iustitiae in absinthium? (Prophetia Amos 6, 12)

  • Numquid placebunt Domino milia arietum, multa milia torrentium olei? Numquid dabo primogenitum meum pro scelere meo, fructum ventris mei pro peccato animae meae?”. (Prophetia Michaeae 6, 7)

  • Terra autem erit in desolationem propter habitatores suos et propter fructum operum eorum. (Prophetia Michaeae 7, 13)

  • Propter hoc super vos prohibiti sunt caeli, ne darent rorem, et terra prohibita est, ne daret fructum suum. (Prophetia Aggaei 1, 10)

  • Numquid adhuc semen in horreo est, et adhuc vinea et ficus et malogranatum et lignum olivae non portavit fructum? Ex die hac benedicam”. (Prophetia Aggaei 2, 19)

  • sed semen pacis erit: vinea dabit fructum suum, et terra dabit proventum suum, et possidere faciam reliquias populi huius universa haec. (Prophetia Zachariae 8, 12)

  • et increpabo pro vobis devorantem, et non corrumpet fructum terrae, nec erit sterilis vobis vinea in agro, dicit Dominus exercituum. (Prophetia Malachiae 3, 11)

  • Facite ergo fructum dignum paenitentiae (Evangelium secundum Matthaeum 3, 8)

  • Iam enim securis ad radicem arborum posita est; omnis ergo arbor, quae non facit fructum bonum, exciditur et in ignem mittitur. (Evangelium secundum Matthaeum 3, 10)

  • Omnis arbor, quae non facit fructum bonum, exciditur et in ignem mittitur. (Evangelium secundum Matthaeum 7, 19)


“O mal não se vence com o mal, mas com o bem, que tem em si uma força sobrenatural.” São Padre Pio de Pietrelcina