Encontrados 34 resultados para: generatio

  • Iratusque Dominus adversum Israel circumduxit eum per desertum quadraginta annis, donec consumeretur universa generatio, quae fecerat malum in conspectu eius. (Liber Numeri 32, 13)

  • Tempus autem, quo ambulavimus de Cadesbarne usque ad transitum torrentis Zared, triginta octo annorum fuit, donec consumeretur omnis generatio hominum bellatorum de castris, sicut iuraverat eis Dominus, (Liber Deuteronomii 2, 14)

  • Dicetque sequens generatio, filii vestri, qui nascentur deinceps, et peregrini, qui de longe venerint, videntes plagas terrae illius et infirmitates, quibus eam afflixerit Dominus, (Liber Deuteronomii 29, 21)

  • Peccaverunt ei non filii eius in sordibus suis, generatio prava atque perversa. (Liber Deuteronomii 32, 5)

  • Et ait: “Abscondam faciem meam ab eis et considerabo novissima eorum; generatio enim perversa est, et infideles filii. (Liber Deuteronomii 32, 20)

  • Omnisque illa generatio congregata est ad patres suos, et surrexerunt alii post illam, qui non noverant Dominum et opus, quod fecerat cum Israel. (Liber Iudicum 2, 10)

  • Haec est generatio quaerentium eum, quaerentium faciem Dei Iacob. (Liber Psalmorum 24, 6)

  • ut cognoscat generatio altera, filii, qui nascentur. Exsurgent et narrabunt filiis suis, (Liber Psalmorum 78, 6)

  • Ne fiant sicut patres eorum, generatio rebellis et exasperans; generatio, quae non firmavit cor suum, et non fuit fidelis Deo spiritus eius. (Liber Psalmorum 78, 8)

  • GHIMEL. Potens in terra erit semen eius, DALETH. generatio rectorum benedicetur. (Liber Psalmorum 112, 2)

  • DALETH. Generatio generationi laudabit opera tua, et potentiam tuam pronuntiabunt. (Liber Psalmorum 145, 4)

  • Generatio, quae patri suo maledicit et quae matri suae non benedicit. (Liber Proverbiorum 30, 11)


“O amor e o temor devem sempre andar juntos. O temor sem amor torna-se covardia. São Padre Pio de Pietrelcina