Encontrados 91 resultados para: gloriae

  • Ne des nos in opprobrium propter nomen tuum, ne facias contumeliam solio gloriae tuae; recordare, ne irritum facias foedus tuum nobiscum. (Liber Ieremiae 14, 21)

  • Solium gloriae, altitudo a principio, locus sanctificationis nostrae! (Liber Ieremiae 17, 12)

  • Exue te, Ierusalem, stola luctus et vexationis tuae et indue te decore eius, quae a Deo tibi data est gloriae in aeternum. (Liber Baruch 5, 1)

  • Circumda te diploide iustitiae, quae a Deo est, et impone mitram capiti tuo gloriae Aeterni. (Liber Baruch 5, 2)

  • constituit enim Deus humiliare omnem montem excelsum et rupes perennes et convalles implere ad aequalitatem terrae, ut ingrediatur Israel in securitate gloriae Dei. (Liber Baruch 5, 7)

  • Velut aspectus arcus, cum fuerit in nube in die pluviae: sic erat aspectus splendoris per gyrum. Haec visio similitudinis gloriae Domini. Et vidi et cecidi in faciem meam et audivi vocem loquentis. (Prophetia Ezechielis 1, 28)

  • Et elevata est gloria Domini desuper cherub ad limen domus, et repleta est domus nube, et atrium repletum est splendore gloriae Domini. (Prophetia Ezechielis 10, 4)

  • Et denudabunt te vestimentis tuis et tollent vasa gloriae tuae; (Prophetia Ezechielis 23, 26)

  • “Benedictus es, Domine, Deus patrum nostrorum, et laudabilis et superexaltatus in saecula; et benedictum nomen gloriae tuae sanctum et superlaudabile et superexaltatum in saecula. (Prophetia Danielis 3, 52)

  • Benedictus es in templo sanctae gloriae tuae et superlaudabilis et supergloriosus in saecula. (Prophetia Danielis 3, 53)

  • Quia replebitur terra cognitione gloriae Domini, sicut aquae operiunt mare. (Prophetia Habacuc 2, 14)

  • Super pastores iratus est furor meus, et super hircos visitabo: certe visitat Dominus exercituum gregem suum, domum Iudae, et faciet eos quasi equum gloriae suae in bello. (Prophetia Zachariae 10, 3)


“Não sejamos mesquinhos com Deus que tanto nos enriquece.” São Padre Pio de Pietrelcina