Encontrados 91 resultados para: gloriae

  • qui est arrabo hereditatis nostrae in redemptionem acquisitionis, in laudem gloriae ipsius. (Epistula ad Ephesios 1, 14)

  • ut Deus Domini nostri Iesu Christi, Pater gloriae, det vobis Spiritum sapientiae et revelationis in agnitione eius, (Epistula ad Ephesios 1, 17)

  • illuminatos oculos cordis vestri, ut sciatis quae sit spes vocationis eius, quae divitiae gloriae hereditatis eius in sanctis, (Epistula ad Ephesios 1, 18)

  • ut det vobis secundum divitias gloriae suae virtute corroborari per Spiritum eius in interiorem hominem, (Epistula ad Ephesios 3, 16)

  • qui transfigurabit corpus humilitatis nostrae, ut illud conforme faciat corpori gloriae suae secundum operationem, qua possit etiam subicere sibi omnia. (Epistula ad Philippenses 3, 21)

  • quibus voluit Deus notas facere divitias gloriae mysterii huius in gentibus, quod est Christus in vobis, spes gloriae; (Epistula ad Colossenses 1, 27)

  • Quae est enim nostra spes aut gaudium aut corona gloriae — nonne et vos — ante Dominum nostrum Iesum in adventu eius? (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 19)

  • ad quod et vocavit vos per evangelium nostrum in acquisitionem gloriae Domini nostri Iesu Christi. (Epistula II ad Thessalonicenses 2, 14)

  • secundum evangelium gloriae beati Dei, quod creditum est mihi. (Epistula I ad Timotheum 1, 11)

  • exspectantes beatam spem et adventum gloriae magni Dei et salvatoris nostri Iesu Christi; (Epistula ad Titum 2, 13)

  • qui, cum sit splendor gloriae et figura substantiae eius et portet omnia verbo virtutis suae, purgatione peccatorum facta, consedit ad dexteram maiestatis in excelsis, (Epistula ad Hebraeos 1, 3)

  • Amplioris enim gloriae iste prae Moyse dignus est habitus, quanto ampliorem honorem habet quam domus, qui fabricavit illam. (Epistula ad Hebraeos 3, 3)


“Se quiser me encontrar, vá visitar Jesus Sacramentado; eu também estou sempre lá.” São Padre Pio de Pietrelcina