Encontrados 16 resultados para: graditur

  • Quidquid super pectus et quidquid quadrupes graditur, vel multos habet pedes sive per humum trahitur, non comedetis, quia abominabile est. (Liber Leviticus 11, 42)

  • et nunc rex graditur ante vos. Ego autem senui et incanui; porro filii mei vobiscum sunt. Itaque conversatus coram vobis ab adulescentia mea usque ad hanc diem; (Liber I Samuelis 12, 2)

  • Nuntiavit autem speculator dicens: “Venit usque ad eos et non revertitur. Est autem incessus quasi incessus Iehu filii Namsi; praeceps enim graditur”. (Liber II Regum 9, 20)

  • Qui extendit caelos solus et graditur super fluctus maris. (Liber Iob 9, 8)

  • qui graditur una cum operantibus iniquitatem et ambulat cum viris impiis? (Liber Iob 34, 8)

  • Homo iniquus, vir inutilis, graditur ore perverso; (Liber Proverbiorum 6, 12)

  • qui transit per plateam iuxta angulum et prope viam domus illius graditur (Liber Proverbiorum 7, 8)

  • Graditur ad vitam, qui custodit disciplinam; qui autem increpationes relinquit, errat. (Liber Proverbiorum 10, 17)

  • Qui cum sapientibus graditur, sapiens erit; amicus stultorum malus efficietur. (Liber Proverbiorum 13, 20)

  • Ambulans recto itinere timet Deum; despicit illum, qui infami graditur via. (Liber Proverbiorum 14, 2)

  • Non amat derisor eum, qui se corripit, nec ad sapientes graditur. (Liber Proverbiorum 15, 12)

  • Qui ambulat simpliciter, salvus erit; qui perversis graditur viis, subito concidet. (Liber Proverbiorum 28, 18)


“Que Jesus o mergulhe no esplendor da Sua imortal juventude.” São Padre Pio de Pietrelcina