Encontrados 24 resultados para: gregis

  • Abel quoque obtulit de primogenitis gregis sui et de adipibus eorum. Et respexit Dominus ad Abel et ad munus eius, (Liber Genesis 4, 4)

  • Et statuit Abraham septem agnas gregis seorsum. (Liber Genesis 21, 28)

  • Postquam enim conceptus gregis tempus advenerat, levavi oculos meos et vidi in somnis ascendentes mares super feminas, striatos et varios et respersos. (Liber Genesis 31, 10)

  • Ecce, viginti annis fui tecum. Oves tuae et caprae non abortiverunt, arietes gregis tui non comedi; (Liber Genesis 31, 38)

  • Egressus inde Israel, fixit tabernaculum trans Magdaleder (id est Turris gregis). (Liber Genesis 35, 21)

  • Dixitque David ad Saul: “Pascebat servus tuus patris sui gregem, et veniebat leo vel ursus tollebatque arietem de medio gregis. (Liber I Samuelis 17, 34)

  • Et surrexit Eliasib sacerdos magnus et fratres eius sacerdotes et aedificaverunt portam Gregis; contignaverunt eam et statuerunt valvas eius et usque ad turrim Meah et turrim Hananeel. (Liber Nehemiae 3, 1)

  • et inter cenaculum anguli et portam Gregis restauraverunt aurifices et negotiatores. (Liber Nehemiae 3, 32)

  • et super portam Ephraim et super portam Antiquam et super portam Piscium et turrim Hananeel et turrim Meah et usque ad portam Gregis; et steterunt in porta Custodiae. (Liber Nehemiae 12, 39)

  • Nunc autem derident me iuniores tempore, quorum non dignabar patres ponere cum canibus gregis mei; (Liber Iob 30, 1)

  • Et recordatus est dierum antiquorum, Moysi et populi sui. Ubi est qui eduxit eos de mari cum pastore gregis sui? Ubi est qui posuit in medio eius spiritum sanctitatis suae? (Liber Isaiae 63, 11)

  • Super montes assumam fletum ac lamentum et super pascua deserti planctum, quoniam incensa sunt, eo quod non sit vir pertransiens, et non audiunt vocem gregis; a volucre caeli usque ad pecora transmigraverunt, recesserunt. (Liber Ieremiae 9, 9)


“Deus é servido apenas quando é servido de acordo com a Sua vontade.” São Padre Pio de Pietrelcina