Encontrados 1444 resultados para: iis

  • vestimentis mutatoriis. Patri suo misit similiter asinos decem, qui subveherent ex omnibus divitiis Aegypti, et totidem asinas triticum et panem et cibum pro itinere portantes. (Liber Genesis 45, 23)

  • Terram autem sacerdotum non emit, qui cibariis a rege statutis fruebantur, et idcirco non sunt compulsi vendere possessiones suas. (Liber Genesis 47, 22)

  • ut fruges habere possitis. Quintam partem regi dabitis; quattuor reliquas permitto vobis in sementem et in cibum familiis et liberis vestris”. (Liber Genesis 47, 24)

  • Omnes hi in tribubus Israel duodecim. Haec locutus est eis pater suus benedixitque singulis benedictionibus propriis. (Liber Genesis 49, 28)

  • Quod cum vidissent habitatores terrae Chanaan, dixerunt: “Planctus magnus est iste Aegyptiis”; et idcirco vocatum est nomen loci illius Abelmesraim (id est Planctus Aegypti). (Liber Genesis 50, 11)

  • Clamor ergo filiorum Israel venit ad me, vidique afflictionem eorum, qua ab Aegyptiis opprimuntur; (Liber Exodus 3, 9)

  • Dixit Deus ad Moysen: “Ego sum qui sum”. Ait: “Sic dices filiis Israel: Qui sum misit me ad vos”. (Liber Exodus 3, 14)

  • Dixitque iterum Deus ad Moysen: “Haec dices filiis Israel: Dominus, Deus patrum vestrorum, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus lacob, misit me ad vos; hoc nomen mihi est in aeternum, et hoc memoriale meum in generationem et generationem. (Liber Exodus 3, 15)

  • Daboque gratiam populo huic coram Aegyptiis, et, cum egrediemini, non exibitis vacui. (Liber Exodus 3, 21)

  • Ideo dic filiis Israel: Ego Dominus, qui educam vos de ergastulo Aegyptiorum; et eruam de servitute ac redimam in brachio excelso et iudiciis magnis. (Liber Exodus 6, 6)

  • Narravit ergo Moyses omnia filiis Israel; qui non acquieverunt ei propter angustiam spiritus et opus durissimum. (Liber Exodus 6, 9)

  • Respondit Moyses coram Domino: “Ecce, filii Israel non audiunt me, et quomodo audiet me pharao, praesertim cum incircumcisus sim labiis?”. (Liber Exodus 6, 12)


“Deus sempre nos dá o que é melhor para nós.” São Padre Pio de Pietrelcina