Encontrados 467 resultados para: ille

  • Qui percusserit hominem, et ille mortuus fuerit, morte moriatur. (Liber Exodus 21, 12)

  • Si rixati fuerint viri, et percusserit alter proximum suum lapide vel pugno, et ille mortuus non fuerit, sed iacuerit in lectulo, (Liber Exodus 21, 18)

  • Si bos alienus bovem alterius vulneraverit, et ille mortuus fuerit, vendent bovem vivum et divident pretium; cadaver autem mortui inter se dispertient. (Liber Exodus 21, 35)

  • iusiurandum per Dominum erit in medio quod non extenderit manum ad rem proximi sui; suscipietque dominus iuramentum, et ille reddere non cogetur. (Liber Exodus 22, 10)

  • Ille vero sumptum sanguinem respersit in populum et ait: “Hic est sanguis foederis, quod pepigit Dominus vobiscum super cunctis sermonibus his”. (Liber Exodus 24, 8)

  • Quas cum ille accepisset, formavit stilo imaginem et fecit ex eis vitulum conflatilem. Dixeruntque: “Hi sunt dii tui, Israel, qui te eduxerunt de terra Aegypti!”. (Liber Exodus 32, 4)

  • Cui ille respondit: “Ne indignetur dominus meus; tu enim nosti populum istum, quod pronus sit ad malum. (Liber Exodus 32, 22)

  • Loquebatur autem Dominus ad Moysen facie ad faciem, sicut solet loqui homo ad amicum suum. Cumque ille reverteretur in castra, minister eius Iosue filius Nun puer non recedebat de medio tabernaculi. (Liber Exodus 33, 11)

  • Qui videbant cutem faciei Moysi resplendere, sed operiebat ille rursus faciem suam, donec ingressus loqueretur cum eo. (Liber Exodus 34, 35)

  • At ille praecipiet, ut efferant universa de domo, priusquam ingrediatur eam, et videat plagam, ne immunda fiant omnia, quae in domo sunt. Intrabitque postea, ut consideret domum; (Liber Leviticus 14, 36)

  • Si sederit, ubi ille sederat, et ipse lavabit vestimenta sua et lotus aqua immundus erit usque ad vesperum. (Liber Leviticus 15, 6)

  • Ille vero, qui dimiserit caprum emissarium ad Azazel, lavabit vestimenta sua et corpus aqua et postea ingredietur in castra. (Liber Leviticus 16, 26)


“Não sejamos mesquinhos com Deus que tanto nos enriquece.” São Padre Pio de Pietrelcina