Encontrados 66 resultados para: inimicis

  • Super filiam immodestam confirma custodiam, ne quando faciat te in opprobrium venire inimicis, in detractionem in civitate et obiectionem plebis, et confundat te in multitudine populi. (Liber Ecclesiasticus 42, 11)

  • Non est commemoratus peccatorum illorum neque dedit illos inimicis suis, sed purgavit eos in manu Isaiae sancti prophetae; (Liber Ecclesiasticus 48, 23)

  • Propter hoc ait Dominus, Deus exercituum, Fortis Israel: “Heu, consolabor super hostibus meis et vindicabor de inimicis meis. (Liber Isaiae 1, 24)

  • Secundum opera sic retribuet: iram hostibus suis, retributionem inimicis suis, insulis vicem reddet. (Liber Isaiae 59, 18)

  • Iuravit Dominus in dextera sua et in brachio fortitudinis suae: “Non dabo triticum tuum ultra cibum inimicis tuis, neque bibent filii alieni vinum tuum, in quo laborasti. (Liber Isaiae 62, 8)

  • Sicut ignis succendit sarmenta, aquam ebullire facit ignis, ut notum facias nomen tuum inimicis tuis, a facie tua gentes turbentur, (Liber Isaiae 64, 1)

  • Vox clamoris de civitate, vox de templo, vox Domini reddentis retributionem inimicis suis. (Liber Isaiae 66, 6)

  • Videbitis, et gaudebit cor vestrum, et ossa vestra quasi herba germinabunt, et manifestabitur manus Domini in servis eius, et indignabitur inimicis suis. (Liber Isaiae 66, 14)

  • Et servire te faciam inimicis tuis in terra, quam nescis, quia ignis succensus est in furore meo: super vos ardebit”. (Liber Ieremiae 15, 14)

  • Et relinques hereditatem tuam, quam dedi tibi; et servire te faciam inimicis tuis in terra, quam ignoras, quoniam ignem succendistis in naribus meis; usque in aeternum ardebit”. (Liber Ieremiae 17, 4)

  • Dies autem ille Domini, Dei exercituum, dies ultionis, ut sumat vindictam de inimicis suis: devorat gladius, et saturatur, et inebriatur sanguine eorum; victima enim Domini, Dei exercituum, in terra aquilonis iuxta flumen Euphraten. (Liber Ieremiae 46, 10)

  • Et pavere faciam Elam coram inimicis suis et in conspectu quaerentium animam eorum; et adducam super eos malum iram furoris mei, dicit Dominus, et mittam post eos gladium, donec consumam eos. (Liber Ieremiae 49, 37)


“De todos os que vierem pedir meu auxílio, nunca perderei nenhum!” São Padre Pio de Pietrelcina