Encontrados 51 resultados para: inimicus

  • persequatur inimicus animam meam et comprehendat et conculcet in terra vitam meam et gloriam meam in pulverem deducat. (Liber Psalmorum 7, 6)

  • Usquequo ponam consilia in anima mea, dolorem in corde meo per diem? Usquequo exaltabitur inimicus meus super me? (Liber Psalmorum 13, 3)

  • ne quando dicat inimicus meus: “Praevalui adversus eum!”; neque exsultent, qui tribulant me, si motus fuero. (Liber Psalmorum 13, 5)

  • In hoc cognovi quoniam voluisti me, quia non gaudebit inimicus meus super me; (Liber Psalmorum 41, 12)

  • Dicam Deo: “Susceptor meus es. Quare oblitus es mei, et quare contristatus incedo, dum affligit me inimicus?”. (Liber Psalmorum 42, 10)

  • Quia tu es Deus refugii mei; quare me reppulisti, et quare tristis incedo, dum affligit me inimicus? (Liber Psalmorum 43, 2)

  • Quoniam si inimicus meus maledixisset mihi, sustinuissem utique; et si is qui oderat me, super me magnificatus fuisset, abscondissem me forsitan ab eo. (Liber Psalmorum 55, 13)

  • Leva gressus tuos in ruinas sempiternas: omnia vastavit inimicus in sancto. (Liber Psalmorum 74, 3)

  • Usquequo, Deus, improperabit inimicus, spernet adversarius nomen tuum in finem? (Liber Psalmorum 74, 10)

  • Memor esto huius: inimicus improperavit Domino, et populus insipiens sprevit nomen tuum. (Liber Psalmorum 74, 18)

  • Nihil proficiet inimicus in eo, et filius iniquitatis non opprimet eum. (Liber Psalmorum 89, 23)

  • Quia persecutus est inimicus animam meam, contrivit in terra vitam meam, collocavit me in obscuris sicut mortuos a saeculo. (Liber Psalmorum 143, 3)


“Onde há mais sacrifício, há mais generosidade.” São Padre Pio de Pietrelcina