Encontrados 51 resultados para: inimicus

  • Et intraverunt in eam tertia et vicesima die secundi mensis, anno centesimo septuagesimo primo, cum laude et ramis palmarum et cinyris et cymbalis et nablis et hymnis et canticis, quia contritus est inimicus magnus ex Israel. (Liber I Maccabaeorum 13, 51)

  • super crepidinem contra altare provoluti rogabant, ut sibi propitius factus inimicis eorum esset inimicus et adversariis adversaretur, sicut lex declarat. (Liber II Maccabaeorum 10, 26)

  • Cum ceciderit inimicus tuus, ne gaudeas, et in ruina eius ne exsultet cor tuum, (Liber Proverbiorum 24, 17)

  • Si esurierit inimicus tuus, ciba illum; si sitierit, pota illum: (Liber Proverbiorum 25, 21)

  • Labiis suis se dissimulabit inimicus, cum in corde tractaverit dolos: (Liber Proverbiorum 26, 24)

  • Nec pusillum nec multum noceas et noli fieri pro amico inimicus. Nomen enim malum et improperium et contumeliam hereditabis; sic omnis peccator invidus et bilinguis. (Liber Ecclesiasticus 6, 1)

  • Non agnoscetur in bonis amicus, et non abscondetur in malis inimicus. (Liber Ecclesiasticus 12, 8)

  • In labiis suis indulcat inimicus et in corde suo insidiatur, ut subvertat te in foveam. (Liber Ecclesiasticus 12, 15)

  • In oculis suis lacrimatur inimicus et, si invenerit opportunitatem, non satiabitur sanguine. (Liber Ecclesiasticus 12, 16)

  • et ne adincrescant ignorantiae meae, et multiplicentur delicta mea, et peccata mea abundent, et incidam in conspectu adversariorum meorum, et gaudeat super me inimicus meus? (Liber Ecclesiasticus 23, 3)

  • TETH. Sordes eius in fimbriis eius, nec recordata est finis sui; deposita est vehementer, non habens consolatorem. “Vide, Domine, afflictionem meam, quoniam erectus est inimicus!”. (Lamentationes 1, 9)

  • AIN. Idcirco ego plorans, et oculus meus deducens aquas, quia longe factus est a me consolator reficiens animam meam; facti sunt filii mei desolati, quoniam invaluit inimicus”. (Lamentationes 1, 16)


“O Senhor se comunica conosco à medida que nos libertamos do nosso apego aos sentidos, que sacrificamos nossa vontade própria e que edificamos nossa vida na humildade.” São Padre Pio de Pietrelcina