Encontrados 12 resultados para: insidiae

  • Quod cum vidisset rex Hai, festinavit mane et egressus est cum omni exercitu civitatis direxitque aciem contra Arabam ignorans quod post tergum laterent insidiae. (Liber Iosue 8, 14)

  • Cumque elevasset acinacem ex adverso civitatis, insidiae, quae latebant, surrexerunt confestim et currentes ad civitatem ceperunt et cito succenderunt eam. (Liber Iosue 8, 19)

  • Omnes itaque viri Israel surgentes de sedibus suis tetenderunt aciem in loco, qui vocatur Baalthamar. Insidiae quoque eruperunt de loco suo, de regione in occidente Gabaa. (Liber Iudicum 20, 33)

  • Convertit autem Ioram manum suam et fugiens ait ad Ochoziam: “Insidiae, Ochozia!”. (Liber II Regum 9, 23)

  • Ieroboam autem retro moliebatur insidias, ut venirent post eos, et erant ante Iudam, et insidiae post eos. (Liber II Paralipomenon 13, 13)

  • iniquitas et labor et insidiae in medio eius; et non defecit de plateis eius fraudulentia et dolus. (Liber Psalmorum 55, 12)

  • Miserere mei, Deus, miserere mei, quoniam in te confugit anima mea; et in umbra alarum tuarum confugiam, donec transeant insidiae. (Liber Psalmorum 57, 2)

  • Et cognovit Ionathas quoniam insidiae sunt post se; et circuierunt castra eius et iecerunt iacula in populum a mane usque ad vesperam. (Liber I Maccabaeorum 10, 80)

  • Insidiae vero exsurrexerunt de locis suis et commiserunt proelium. (Liber I Maccabaeorum 11, 69)

  • Non omnem hominem inducas in domum tuam, multae enim sunt insidiae dolosi. (Liber Ecclesiasticus 11, 31)

  • notae autem factae sunt Saulo insidiae eorum. Custodiebant autem et portas die ac nocte, ut eum interficerent; (Actus Apostolorum 9, 24)

  • cumque fecisset menses tres, factae sunt illi insidiae a Iudaeis navigaturo in Syriam, habuitque consilium, ut reverteretur per Macedoniam. (Actus Apostolorum 20, 3)


“Jesus vê, conhece e pesa todas as suas ações.” São Padre Pio de Pietrelcina